Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Optime autem societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque erit
coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur. Sed quae naturae principia sint communitatis et
societatis humanae, repetendum videtur altius. Est enim primum quod cernitur in
universi generis humani societate. Eius autem vinculum est ratio et oratio,
quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se
homines coniungitque naturali quadam societate, neque ulla re longius absumus a
natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in
leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt enim rationis et
orationis expertes.
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas
haec est. In qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est
servanda communitas, ut quae discripta sunt legibus et iure civili, haec ita
teneantur, ut sit constitutum e quibus ipsis, cetera sic observentur, ut in
Graecorum proverbio est, amicorum esse communia omnia. Omnium autem communia
hominum videntur ea, quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re transferri
in permultas potest:
Homo, qui erranti comiter monstrat viam,
Quasi lumen de suo lumine accendat, facit.
Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit.
Una ex re satis praecipit, ut quidquid sine detrimento commodari possit, id
tribuatur vel ignoto.
Ex quo sunt illa communia: non prohibere aqua profluente, pati
ab igne ignem capere, si qui velit, consilium fidele deliberanti dare, quae
sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta. Quare et his utendum est et semper aliquid ad
communem utilitatem afferendum. Sed quoniam copiae parvae singulorum sunt,
eorum autem, qui his egeant, infinita est multitudo, vulgaris liberalitas
referenda est ad illum Ennii finem "nihilominus ipsi lucet", ut
facultas sit, qua in nostros simus liberales.