Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in
rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem nisi
quod honestum decorumque sit aut admirari aut optare aut expetere oportere, nullique
neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res,
ut cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et
maxime utiles, sed ut vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum
vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent.
Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam
utilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos viros in
priore. In eo est enim illud, quod
excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in
duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi
perturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara
videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique
ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita
fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a
dignitate sapientis. robusti animi est magnaeque constantiae.
Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi
cupiditate, nec qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quam
ob rem et haec vitanda et pecuniae fugienda cupiditas; nihil enim est tam
angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque
quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam
liberalitatemque conferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi;
eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio.
Nec vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda
non numquam.
Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et
metu, tum etiam aegritudine et voluptate nimia et iracundia, ut tranquillitas
animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam tum etiam dignitatem.
Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes
a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint, in his et
nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves,
nec populi nec principum mores ferre potuerunt vixeruntque non nulli in agris
delectati re sua familiari.
His idem propositum fuit quod regibus, ut ne qua re egerent, ne
cui parerent, libertate uterentur, cuius proprium est sic vivere ut velis.