Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed cum plerique arbitrentur res
bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est haec opinio. Multi enim bella
saepe quaesiverunt propter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis
ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et
cupidi bellorum gerendorum; vere autem si volumus iudicare multae res
extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae.
Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis
illustrius citeturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatur
consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum
hoc quam illud iudicandum est. Illud enim semel profuit, hoc semper proderit
civitati; hoc consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta servantur. Et
Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuverit, at ille
vere [a] se adiutum Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius,
qui a Solone erat constitutus.
Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestis
quamquam imperium Lacedaemoniis partum putatur, tamen ne minima quidem ex parte
Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt; quin etiam ob has ipsas causas
et parentiores habuerunt exercitus et fortiores.
Mihi quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario neque, cum versaremur in re
publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere videbatur; parvi enim sunt foris arma,
nisi est consilium domi. Nec plus Africanus, singularis et vir et imperator in
exscindenda Numantia rei publicae profuit quam eodem tempore P. Nasica
privatus, cum Ti. Gracchum interemit; quamquam haec quidem res non solum ex
domestica est ratione -- attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta
est -- sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu.
Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et
invidis audio "cedant arma togae concedat laurea laudi". Ut enim
alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? Neque enim periculum in re publica
fuit gravius umquam nec maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra
celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae
res igitur gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus?
Licet enim mihi, M. fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas
huius gloriae et factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multis
audientibus, hoc tribuit, ut diceret frustra se triumphum tertium deportaturum
fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubi triumpharet esset habiturus. Sunt
igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus; in quibus plus etiam
quam in his operae studiique ponendum est.