Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sequitur ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia
et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio
perturbationum animi et rerum modus cernitur. hoc loco continetur id, quod dici
latine decorum potest; Graece enim prepon dicitur.
Huius vis ea est, ut ab honesto non queat separari; nam et quod decet honestum
est et quod honestum est decet. qualis autem differentia sit honesti et decori,
facilius intellegi quam explanari potest. quicquid est enim, quod deceat, id
tum apparet, cum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est,
sed etiam in tribus superioribus quid deceat apparet. Nam et ratione uti atque
oratione prudenter et agere quod agas considerate omnique in re quid sit veri
videre et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam
delirare et mente esse captum; et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut
turpia, sic indecora. Similis est ratio fortitudinis. quod enim viriliter
animoque magno fit, id dignum viro et decorum videtur, quod contra, id ut turpe
sic indecorum.
Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico,
decorum, et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in
promptu. est enim quiddam, idque intellegitur in omni virtute, quod deceat;
quod cogitatione magis a virtute potest quam re separari. ut venustas et
pulchritudo corporis secerni non potest a valitudine, sic hoc, de quo loquimur,
decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione
distinguitur.
Est autem eius discriptio duplex; nam et generale quoddam
decorum intellegimus, quod in omni honestate versatur, et aliud huic subiectum,
quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud superius sic fere
definiri solet, decorum id esse, quod consentaneum sit hominis excellentiae in
eo, in quo natura eius a reliquis animantibus differat. quae autem pars
subiecta generi est, eam sic definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita
naturae consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie
quadam liberali.