Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Omnis autem actio vacare debet temeritate
et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem
reddere; haec est enim fere discriptio officii.
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque
neque praecurrant nec propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque
tranquilli atque omni animi perturbatione careant; ex quo elucebit omnis
constantia omnisque moderatio. nam qui appetitus longius evagantur et tamquam
exultantes sive cupiendo sive fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine
dubio finem et modum transeunt. relinquunt enim et abiciunt oboedientiam nec
rationi parent, cui sunt subiecti lege naturae; a quibus non modo animi
perturbantur, sed etiam corpora. licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum, qui
aut libidine aliqua aut metu commoti sunt aut voluptate nimia gestiunt; quorum
omnium vultus, voces, motus statusque mutantur.
Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes
contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut
ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus. neque enim ita
generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad
severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora. ludo autem et
ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum
gravibus seriisque rebus satis fecerimus. ipsumque genus iocandi non profusum
nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. ut enim pueris non omnem
ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena,
sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans,
flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quo
genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam
philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta,
ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocantur apophthegmata.
Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci. alter est, si
tempore fit, ut si remisso animo, [severissimo] homine dignus, alter ne libero
quidem, si rerum turpitudo adhibetur et verborum obscenitas. Ludendi etiam est
quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in
aliquam turpitudinem delabamur. Suppeditant autem et campus noster et studia
venandi honesta exempla ludendi.