Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed pertinet ad omnem officii
quaestionem semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque
beluis antecedat; illae nihil sentiunt nisi voluptatem ad eamque feruntur omni
impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut
anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione ducitur. quin etiam, si
quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt
enim quidam homines non re, sed nomine) sed si quis est paulo erectior, quamvis
voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter
verecundiam.
Ex quo intellegitur corporis voluptatem non satis esse dignam hominis
praestantia eamque contemni et reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid
tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse eius fruendae modum. Itaque
victus cultusque corporis ad valitudinem referatur et ad vires, non ad
voluptatem. Atque etiam, si considerare volumus, quae sit in natura excellentia
et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac
molliter vivere, quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse
personis; quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumus rationis
praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque
trahitur et ex qua ratio inveniendi officii exquiritur, altera autem quae
proprie singulis est tributa. ut enim in corporibus magnae dissimilitudines
sunt, alios videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere,
itemque in formis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem, sic in animis
existunt maiores etiam varietates.
Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam
magisque de industria in C. Caesare, L. filio; at isdem temporibus in M. Scauro
et in M. Druso adulescente singularis severitas, in C. Laelio multa hilaritas,
in eius familiari Scipione ambitio maior, vita tristior. de Graecis autem
dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem eirona
Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam
auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex
Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere,
dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia. In quo genere Graeci
Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt, in primisque versutum et
callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto
rei publicae prodesset, furere se simulavit.
Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti, qui nihil
ex occulto, nihil de insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis
inimici, itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum quod
velint consequantur, ut Sullam et M. Crassum videbamus. quo in genere
versutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus, contraque
Callicratidan, qui praefectus classis proximus post Lysandrum fuit. Itemque in
sermonibus alium [quemque], quamvis praepotens sit, efficere, ut unus de multis
esse videatur, quod in Catulo, et in patre et in filio, idemque in Q. Mucio
Mancia vidimus. Audivi ex maioribus natu, hoc idem fuisse in P. Scipione
Nasica, contraque patrem eius, illum qui Ti. Gracchi conatus perditos
vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis, [ne Xenocratem quidem
severissimum philosophorum,] ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse.
Innumerabiles aliae dissimilitudines sunt naturae morumque, minime tamen
vituperandorum.