Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam casus
aliqui aut tempus imponit, quarta etiam, quam nobismet ipsis iudicio nostro
accommodamus. nam regna, imperia, nobilitatem, honores, divitiae, opes eaque,
quae sunt his contraria, in casu sita temporibus gubernantur; ipsi autem gerere
quam personam velimus, a nostra voluntate proficiscitur. Itaque se alii ad
philosophiam, alii ad ius civile, alii ad eloquentiam applicant, ipsarumque
virtutum in alia alius mavult excellere.
Quorum vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student
plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. In iure civili,
Pauli filius Africanus in re militari. quidam autem ad eas laudes quas a
patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia
cumulavit bellicam gloriam, quod idem fecit Timotheus, Cononis filius, qui cum
belli laude non inferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinae et ingenii
gloriam adiecit. fit autem interdum, ut nonnulli omissa imitatione maiorum suum
quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui
magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
Haec igitur omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti animo
et cogitatione debemus; in primis autem constituendum est, quos nos et quales
esse velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima.
Ineunte enim adulescentia, cum est maxima inbecillitas consilii, tum id sibi
quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit. Itaque ante
implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum
esset, iudicare.
Nam quod Herculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum
primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam
vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem
diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram
Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi, "Iovis satu edito"
potuit fortasse contingere, nobis non item, qui imitamur quos cuique visum est
atque ad eorum studia institutaque impellimur. Plerumque autem parentium
praeceptis imbuti ad eorum consuetudinem moremque deducimur; alii multitudinis
iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime
exoptant; nonnulli tamen sive felicitate quadam sive bonitate naturae sine
parentium disciplina rectam vitae secuti sunt viam.