Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut excellenti ingenii
magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati
spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum vitae cursum sequi
vellent; in qua deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne
revocandum. Nam cum in omnibus quae aguntur, ex eo, quomodo quisque natus est,
ut supra dictum est, quid deceat, exquirimus, tum in tota vita constituenda
multo est ei rei cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae
possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.
Ad hanc autem rationem quoniam maximam vim natura habet, fortuna proximam,
utriusque omnino habenda ratio est in deligendo genere vitae, sed naturae
magis; multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna nonunquam tamquam
ipsa mortalis cum immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturae suae
non vitiosae genus consilium vivendi omne contulerit, is constantiam teneat (id
enim maxime decet) nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere
vitae. Quod si acciderit (potest autem accidere) facienda morum institutorumque
mutatio est. Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque
faciemus; sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae
minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim
diluere quam repente praecidere.
Commutato autem genere vitae omni ratione curandum est ut id
bono consilio fecisse videamur. Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos
esse maiores, primum illud exceptum sit ne vitia sint imitanda, deinde si
natura non feret, ut quaedam imitari possit (ut superioris filius Africani, qui
hunc Paulo natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit
patris similis esse, quam ille fuerat sui) si igitur non poterit sive causas
defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere, illa tamen
praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem,
liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit,
requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique
patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse
nefas et vitium iudicandum est.