Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Et quoniam magna vis orationis
est eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis, contentio
disceptationibus tribuatur iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis,
disputationibus, congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia.
Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an
possint haec quoque esse. Sed discentium studiis inveniuntur magistri, huic
autem qui studeant sunt nulli, rhetorum turba referta omnia; quamquam, quae
verborum sententiarumque praecepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt.
Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara
sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum
exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter. Nihil fuit
in Catulis, ut eos exquisito iudicio putares uti litterarum, quamquam erant
litterati; sed et alii; hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat
dulcis, litterae neque expressae, neque oppressae, ne aut obscurum esset aut
putidum, sine contentione vox nec languens nec canora. Uberior oratio L.
Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale
vero et facetiis Caesar, Catuli patris frater, vicit omnes, ut in illo ipso
forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret. In omnibus igitur
his elaborandum est, si in omni re quid deceat exquirimus.
Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis
minimeque pertinax, insit in eo lepos. Nec vero, tamquam in possessionem suam
venerit, excludat alios, sed cum reliquis in rebus tum in sermone communi
vicissitudinem non iniquam putet. Ac videat in primis, quibus de rebus
loquatur, si seriis, severitatem adhibeat, si iocosis leporem. In primisque
provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus; quod maxime tum
solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum
aut severe, maledice contumelioseque dicitur.
Habentur autem plerumque
sermones aut de domesticis negotiis aut de re publica aut de artium studiis
atque doctrina. Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit,
ad haec revocetur oratio, sed utcumque aderunt; neque enim isdem de rebus nec
omni tempore nec similiter delectamur. Animadvertendum est etiam, quatenus
sermo delectationem habeat, et ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi
modus.