Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur Laelius; nunc dicamus
de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus,
quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his: si diligit multitudo, si
fidem habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat. Haec autem, si est
simpliciter breviterque dicendum, quibus rebus pariuntur a singulis, eisdem
fere a multitudine. Sed est alius quoque quidam aditus ad multitudinem, ut in
universorum animos tamquam influere possimus.
Ac primum de illis tribus, quae ante dixi, benevolentiae praecepta videamus;
quae quidem capitur beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate benefica
benivolentia movetur, etiamsi res forte non suppetit; vehementer autem amor
multitudinis commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae,
iustitiae, fidei omniumque earum virtutum, quae pertinent ad mansuetudinem
morum ac facilitatem. Etenim illud ipsum, quod honestum decorumque dicimus,
quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua commovet
maximeque quasi perlucet ex iis, quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos,
in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur. Atque hae
quidem causae diligendi gravissimae; possunt enim praeterea nonnullae esse
leviores.
Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti
coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam et iis fidem habemus, quos plus
intellegere quam nos arbitramur quosque et futura prospicere credimus et cum
res agatur in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore
capere posse; hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis hominibus, id est bonis
viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his
fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur.
Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine
prudentia satis habeat auctoritatis; prudentia sine iustitia nihil valet ad
faciendam fidem. Quo enim
quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior detracta opinione
probitatis. Quam ob rem intellegentiae iustitia coniuncta quantum volet habebit
ad faciendam fidem virium, iustitia sine prudentia multum poterit, sine
iustitia nihil valebit prudentia.