Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Sed eitis adulescentium officiis, quae valeant ad gloriam adipiscendam,
deinceps de beneficentia ac de liberalitate dicendum est, cuius est ratio
duplex. Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia. Facilior est haec
posterior locupleti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et viro forti
claroque dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis
voluntas, tamen altera ex arca, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae
fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate
benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.
At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum,
quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt,
dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad
bene de multis promerendum. Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium
Philippus accusat, quod largitione benivolentiam Macedonum consectetur: Quae
te, malum! inquit, ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares
fore, quos pecunia corrupisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem suum,
sed ministrum et praebitorem sperent fore? Bene ministrum et praebitorem, quia
sordidum regi, melius etiam, quod largitionem corruptelam dixit esse; fit
enim deterior, qui accipit, atque ad idem semper expectandum paratior.
Hoc ille filio, sed praeceptum
putemus omnibus. Quam ob rem id quidem non dubium est, quin illa benignitas,
quae constet ex opera et industria, et honestior sit et latius pateat et possit
prodesse pluribus. Non numquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus
omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari
impertiendum, sed diligenter atque moderate. Multi enim patrimonia
effuderunt, inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam. quod libenter
facias, curare ut id diutius facere non possis? Atque etiam sequuntur
largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperunt, alienis bonis manus
afferre coguntur. Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse
velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum,
quibus ademerunt.
Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non
possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus; modus adhibeatur isque referatur
ad facultates. Omnino meminisse debemus id, quod a nostris hominibus saepissime
usurpatum iam in proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere. Etenim quis potest modus esse, cum et
idem, qui consueverunt et idem illud alii desiderent?