Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum, sitne boni
viri in maxima caritate annonae familiam non alere. In utramque partem
disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis
quam humanitate. Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi
potius iacturam faciat an servuli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit
humanitas. "Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam
sapiens, si potuerit?" Negat,
quia sit iniurium. Quid?
dominus navis eripietne suum? Minime, non plus quam navigantem in alto
eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis,
sed navigantium.
Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque
rapiat an alter cedat alteri? Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua
vel rei publicae causa vivere. Quid? si haec paria in utroque? Nullum erit
certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter Quid? si pater
fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius? Nefas id quidem est, quin etiam defendat
patrem si arguatur. Non igitur patria praestat omnibus officiis? Immo
vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes. Quid? si
tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius? Immo
vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur
etiam; ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem
anteponet saluti patris.
Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cum
id nescierit, soluturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait,
Antipater negat, cui potius assentior. Qui vinum fugiens vendat sciens,
debeatne dicere. Non necesse putat Diogenes, Antipater viri boni existimat. Haec
sunt quasi controversiae iura Stoicorum. In mancipio vendundo dicendane vitia,
non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec,
mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum. Alteri dicenda videntur, alteri
non videntur.
Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum
illud esse, an emat denario, quod sit mille denarium? Perspicuum est iam et quid mihi videatur et quae
sit inter eos philosophos, quos nominavi, controversia.