Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
Gradus autem plures sunt
societatis hominum. Ut enim ab illa infinita discedatur, proprior est eiusdem
gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur. Interius etiam est
eiusdem esse civitatis; multa enim sunt civibus inter se communia, forum, fana,
porticus, viae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudines praeterea et
familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae. Artior
vero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim inmensa societate
humani generis in exiguum angustumque concluditur.
Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi,
prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus,
communia omnia; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae.
Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una
domo iam capi non possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et affinitates ex quibus
etiam plures propinqui; quae propagatio et suboles origo est rerum publicarum.
Sanguinis autem coniunctio et benivolentia devincit homines [et] caritate.
Magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti
sacris, sepulchra habere communia. Sed omnium societatum nulla praestantior
est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate
coniuncti; illud enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus,
[tamen] nos movet atque illi in quo id inesse videtur amicos facit.]
Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos
diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id
maxime efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius, quam morum similitudo
bonorum; in quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit, ut
aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras
vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa communitas est,
quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et
grata dum sunt, inter quos ea sunt firma devinciuntur societate.
Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium
societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni
cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed
omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet
mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas,
qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt
et fuerunt.
Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum
tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis
maximis obligati sumus proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos
neque aliud ullum potest habere perfugium, deinceps bene convenientes propinqui,
quibuscum communis etiam fortuna plerumque est. Quamobrem necessaria praesidia
vitae debentur his maxime quos ante dixi, vita autem victusque communis,
consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes
in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo
morum coniugavit.