Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De officiis IntraText CT - Text |
[De evertendis autem
diripiendisque urbibus valde considerandum est, ne quid temere, ne quid
crudeliter. Idque est viri magni rebus agitatis punire sontes,
multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere.] Ut enim
sunt, quemadmodum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic
reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis
splendidiora et maiora videantur.
Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut inbelles timidique videamur,
sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse
nihil potest stultius. Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda
medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis
periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo
tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis
ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam
addubitata mali. Periculosae autem
rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae.
Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen
vocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia
dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis. Inventi
autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria
parati essent, idem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re
publica quidem postulante, ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux
fuisset Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum
omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec
cum Atheniensibus dimicandum putabant. Quibus ille respondit Lacedaemonios
classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse.
Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum
Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum
opes corruerunt. Quanto Q. Maximus
melius! de quo Ennius:
Unus homo nobis cunctando
restituit rem.
Noenum rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim qui quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen invidiae metu non audeant dicere.