Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 3

Haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
cum totiens absis, si potes esse meus.
si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,
haec erit e lacrimis facta litura meis:
aut si qua incerto fallet te littera tractu,
signa meae dextrae iam morientis erunt.
te modo viderunt iteratos Bactra per ortus,
te modo munito Sericus hostis equo,
hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
ustus et Eoa decolor Indus aqua.
haecne marita fides et parce avia noctes,
cum rudis urgenti bracchia victa dedi?
quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
traxit ab everso lumina nigra rogo;
et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis
vitta data est: nupsi non comitante deo.
omnibus heu portis pendent mea noxia vota:
texitur haec castris quarta lacerna tuis.
occidat, immerita qui carpsit ab arbore vallum
et struxit querulas rauca per ossa tubas,
dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,
aeternusque tuam pascat, aselle, famem!
dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
num gravis imbellis atterit hasta manus?
haec noceant potius, quam dentibus ulla puella
det mihi plorandas per tua colla notas!
diceris et macie uultum tenuasse: sed opto
e desiderio sit color iste meo.
at mihi cum noctes induxit vesper amaras,
si qua relicta iacent, osculor arma tua;
tum queror in toto non sidere pallia lecto,
lucis et auctores non dare carmen avis.
noctibus hibernis castrensia pensa laboro
et Tyria in clavos vellera secta tuos;
et disco, qua parte fluat vincendus Araxes,
quot sine aqua Parthus milia currat equus;
cogor et e tabula pictos ediscere mundos,
qualis et haec docti sit positura dei,
quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,
ventus in Italiam qui bene vela ferat.
assidet una soror, curis et pallida nutrix
peierat hiberni temporis esse moras.
felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla
et texit galea barbara molle caput.
Romanis utinam patuissent castra puellis!
essem militiae sarcina fida tuae,
nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas
Africus in glaciem frigore nectit aquas.
omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:
hanc Venus, ut vivat, ventilat ipsa facem.
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris
crystallusque meas ornet aquosa manus?
omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis
vix aperit clausos una puella Lares,
Claugidos et catulae vox est mihi grata querentis:
illa tui partem vindicat una tori.
flore sacella tego, verbenis compita velo,
et crepat ad veteres herba Sabina focos.
sive in finitimo gemuit stans noctua tigno,
seu voluit tangi parca lucerna mero,
illa dies hornis caedem denuntiat agnis,
succinctique calent ad nova lucra popae.
ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,
raptave odorato carbasa lina duci,
plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,
subdolus et versis increpat arcus equis!
sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis
pura triumphantis hasta sequatur equos)
incorrupta mei conserva foedera lecti!
hac ego te sola lege redisse velim:
armaque cum tulero portae votiva Capenae,
subscribam: "salvo grata puella viro."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License