| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Claudius Claudianus Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti IntraText CT - Text |
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
Pectore sopito reddit amica quies.
Venator defessa toro cum membra reponit,
Mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
Iudicibus lites, aurigae somnia
currus 5
Vanaque nocturnis meta cavetur equis.
Furto gaudet amans, permutat navita merces
Et vigil elapsas quaerit avarus opes
Blandaque largitur frustra sitientibus aegris
Inriguus gelido pocula fonte
sopor. 10
Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
Artibus adsuetis sollicitare solet.
Namque poli media stellantis in arce videbar
Ante pedes summi carmina ferre Iovis;
Vtque favet somnus, plaudebant numina
dictis 15
Et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
Hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
Quam laetum post bella Iovem susceperat aether
Phlegraeae referens praemia
militiae! 20
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
Inrita nec falsum somnia misit ebur.
En princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
En quales memini, turba verenda, deos
Fingere nil maius potuit sopor, altaque
vati 25
Conventum caelo praebuit aula parem.