I.
Caesaris alma dies et luce
sacratior illa
conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,
longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
semper et hoc voltu vel meliore nite.
Hic colat Albano Tritonida multus in auro
perque manus tantas plurima quercus eat;
hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
pro tanto quae sunt inproba vota deo?
Spectabat modo solus inter
omnes
nigris munus Horatius lacernis,
cum plebs et minor ordo maximusque
sancto cum duce candidus sederet.
Toto
nix cedidit repente caelo:
albis spectat Horatius lacernis.
Aspice
quam densum tacitarum vellus aquarum
defluat in voltus Caesaris inque sinus.
Indulget tamen ille Iove, nec vertice moto
concretas pigro frigore ridet aquas,
sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
et madidis Helicen dissimulare comis.
Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
Suspicor has pueri Caesaris esse nives.
Quod
siccae redolet palus lacunae,
crudarum nebulae quod Albularum,
piscinae vetus aura quod marinae,
quod pressa piger hircus in capella,
lassi vardaicus quod evocati,
quod bis murice vellus inquinatum,
quod ieiunia sabbatariarum,
maestorum quod anhelitus reorum,
quod spurcae moriens lucerna Ledae,
quod ceromata faece de Sabina,
quod volpis fuga, vipera cubile,
mallem quam quod oles olere, Bassa.
Vir
bonus et pauper linguaque et pectore verus,
quid tibi vis urbem qui, Fabiane, petis?
Qui nec leno potes nec comissator haberi,
nec pavidos tristi voce citare reos,
nec potes uxores cari corrumpere amici,
nec potes algentes arrigere ad vetulas,
vendere nec vanos circa Palatia fumos,
plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
unde miser vives? -- "Homo certus, fidus amicus." --
Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
Credi virgine castior pudica
et frontis tenerae cupis videri,
cum sis inprobior, Malisiane,
quam qui compositos metro Tibulli
in Stellae recitat domo libellos.
Cur, here quod dederas, hodie,
puer Hylle, negasti,
durus tam subito qui modo mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
O nox quam longa es quae facis una senem!
Quid
nos derides? Here qui puer, Hylle, fuisti,
dic nobis, hodie qua ratione vir es?
Prima salutantes atque altera
conterit hora,
exercet raucos tertia causidicos,
in quintam varios extendit Roma labores,
sexta quies lassis, septima finis erit,
sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
imperat extructos frangere nona toros:
hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
temperat ambrosias cum tua cura dapes
et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc
admitte iocos: gressu timet ire licenti
ad matutinum nostra Thalia Iovem.
Sotae
filia clinici, Labulla,
deserto sequeris Clytum marito,
et donas et amas: echeis asotos.
Dum
novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
pagina dum tangi non bene sicca timet,
i, puer, et caro perfer leve munus amico
qui meruit nugas primus habere meas.
Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
spongea: muneribus convenit illa meis.
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
emendare iocos: una litura potest.
|