Dum nimium vano tumefactus
nomine gaudes
et Saturninum te, miser, esse pudet,
impia Parrhasia movisti bella sub ursa,
qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
obruit Actiaci quod gravis ira freti?
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
Ile
etiam nostris Antonius occidit armis,
qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
Nulli,
Thai, negas; sed si te non pudet istud,
hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
Claudia,
Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
Massica Theseis tam bene vina favis;
Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi,
nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
tum quoque, cum fuerit, non videatur anus.
Sili,
Castalidum decus sororum,
qui periuria barbari furoris
ingenti premis ore perfidosque
astus Hannibalis levisque Poenos
magnis cedere cogis Africanis:
paulum seposita severitate,
dum blanda vagus alea December
incertis sonat hinc et hinc fritillis
et ludit tropa nequiore talo,
nostris otia commoda Camenis,
nec torva lege fronte, sed remissa
lascivis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
magno mittere Passerem Maroni.
Mille
tibi nummos hesterna luce roganti
in sex aut septem, Caeciliane, dies
"Non habeo" dixi: sed tu, causatus amici
adventum, lancem paucaque vasa rogas.
Stultus es? An stultum me credis, amice? Negavi
mille tibi nummos, milia quinque dabo?
Privignum
non esse tuae te, Galle, novercae
rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
Non tamen hoc poterat vivo
genitore probari:
iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
et te defendat Regulus ipse licet,
non potes absolvi: nam quae non desinit esse
post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
Facere in Lyciscam, Paule, me
iubes versus,
quibus illa lectis rubeat et sit irata.
O
Paule, malus es: irrumare vis solus.
Qua
vicina pluit Vipsanis porta columnis
et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
in iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
decidit hiberno praegravis unda gelu:
cumque peregisset miseri crudelia fata,
tabuit in calido volnere mucro tener.
Quid non saeva sibi voluit
Fortuna licere?
Aut
ubi non mors est, si iugulatis aquae?
Hanc
tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
dona, peregrinam mittimus endromida: --
seu lentum ceroma teris tepidumque trigona
sive harpasta manu pulverulenta rapis,
plumea seu laxi partiris pondera follis
sive levem cursu vincere quaeris Athan --
ne madidos intret penetrabile frigus in artus
neve gravis subita te premat Iris aqua.
Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris,
nec sic in Tyria sindone tutus eris.
Dicit
se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
Ferre
nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
altera ridicula est, altera putidula.
|