I.
Sextus mittitur hic tibi
libellus,
in primis mihi care Martialis:
quem si terseris aure diligenti,
audebit minus anxius tremensque
magnas Caesaris in manus venire.
Lusus erat sacrae conubia
taedae,
lusus et immeritos exsecuisse mares.
Ultraque
tu prohibes, Caesar, populisque futuris
succurris, nasci quos sine fraude iubes.
Nec spado iam nec moechus erit te praeside quisquam:
at prius -- o mores -- et spado moechus erat.
Nascere
Dardanio promissum nomen Iulo
vera deum suboles; nascere, magne puer,
cui pater aeternas post saecula tradat habenas,
quique regas orbem cum seniore senex.
Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila
et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
Censor
maxime principumque princeps,
cum tot iam tibi debeat triumphos,
tot nascentia templa, tot renata,
tot spectacula, tot deos, tot urbes,
plus debet tibi Roma quod pudica est.
Rustica
mercatus multis sum praedia nummis;
mutua des centum, Caeciliane, rogo.
Nil mihi respondes? Tacitum
te dicere credo
"Non reddes": ideo, Caeciliane, rogo.
Comoedi
tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
quattuor: et cofon Paula prosopon amat.
Iulia lex populis ex quo,
Faustine, renata est
atque intrare domos iussa Pudicitia est,
aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
et nubit decimo iam Telesilla viro.
Quae
nubit totiens, non nubit: adultera lege est.
Offendor moecha simpliciore minus.
Praetores
duo, quattuor tribuni,
septem causidici, decem poetae
cuiusdam modo nuptias petebant
a quodam sene. Non moratus ille
praeconi dedit Eulogo puellam.
Dic, numquid fatue, Severe, fecit?
In
Pompeiano dormis, Laevine, theatro:
et quereris si te suscitat Oceanus?
Pauca
Iovem nuper cum milia forte rogarem,
"Ille dabit" dixit "qui mihi templa dedit."
Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
nulla dedit: pudet, ah, pauca rogasse Iovem.
At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
quam placido nostras legerat ore preces!
Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
et Capitolinas itque reditque vias.
Dic precor, o nostri dic
conscia virgo Tonantis,
si negat hoc voltu, quo solet ergo dare?
Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
"Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?"
|