Quod convivaris sine me tam
saepe, Luperce,
inveni noceam qua ratione tibi.
Irascor: licet usque voces mittasque rogesque -
"Quid facies?" inquis. Quid faciam? Veniam.
Hoc iacet in tumulo raptus
puerilibus annis
Pantagathus, domini cura dolorque sui,
nix tangente vagos ferro resecare capillos
doctus et hirsutas excoluisse genas.
Sis
licet, ut debes, tellus, placata levisque,
artificis levior non potes esse manu.
Lotus
nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
inventus mane est mortuus Andragoras.
Tam
subitae mortis causam, Faustine, requiris?
in somnis medicum viderat Hermocraten.
Tantos
et tantas si dicere Sextilianum,
Aule, vetes, iunget vix tria verba miser.
"Quid
sibi vult?" inquis. Dicam quid suspicer esse:
tantos et tantas Sextilianus amat.
Quod
semper casiaque cinnamoque
et nido niger alitis superbae
fragras plumbea Nicerotiana,
rides nos, Coracine, nil olentis,
malo quam bene olere nil olere.
Quod
tibi crura rigent saetis et pectora villis,
verba putas famae te, Charideme, dare.
Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
teque pilare tuas testificare natis.
"Quae ratio est?" inquis. Scis multos dicere multa:
fac pedicari te, Charideme, putent.
Mentiris
fictos unguento, Phoebe, capillos
et tegitur pictis sordida calua comis.
Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
radere te melius spongea, Phoebe, potest.
Cernere
Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones
comminus et Getici sidera pigra poli,
o quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
Elysiae vidi nubila fusca plagae!
Quamvis lassa tuos quaerebant lumina voltus
atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
stamina nec surdos vox habet ista deos,
sospite me sospes Latias reveheris ad urbes
et referes pili praemia clarus eques.
Et
dolet et queritur sibi non contingere frigus
propter sescentas Baccara gausapinas,
optat et obscuras luces ventosque nivesque,
odit et hibernos, si tepuere, dies.
Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae
tollere de scapulis quas levis aura potest?
Quanto simplicius, quanto est humanius illud,
mense vel Augusto sumere gausapinas!
Laudat,
amat, cantat nostros mea Roma libellos,
meque sinus omnes, me manus omnis habet.
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.
|