Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER VI
    • Epigr. LXXXI-XCIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. LXXXI-XCIV

LXXXI.

Iratus tamquam populo, Charideme, lavaris:
inguina sic toto subluis in solio.
nec caput hic vellem sic te, Charideme, lavare.
Et caput ecce lavas: inguina malo laves.

LXXXII.

Quidam me modo, Rufe, diligenter
inspectum, velut emptor aut lanista,
cum voltu digitoque subnotasset,
"Tune es, tune" ait "ille Martialis,
cuius nequitias iocosque novit
aurem qui modo non habet Batavam?"
Subrisi modice, levique nutu
me quem dixerat esse non negavi.
"Cur ergo" inquit "habes malas lacernas?"
Respondi: "quia sum malus poeta."
Hoc ne saepius accidat poetae,
mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.

LXXXIII.

Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
Nam tu missa tua revocasti fulmina dextra:
hos cuperem mores ignibus esse Iovis;
si tua sit summo, Caesar, natura Tonanti,
utetur toto fulmine rara manus.
Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
esse quod et comiti contigit et reduci.

LXXXIV.

Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.
Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.

LXXXV.

Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,
nec te lectorem sperat, amice, liber:
impia Cappadocum tellus et numine laevo
visa tibi cineres reddit et ossa patri.
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,
et resonet tota planctus in Aemilia:
heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas!
viderat Alphei praemia quinta modo.
Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
accipe cum fletu maesti breve carmen amici
atque haec absentis tura fuisse puta.

LXXXVI.

Setinum dominaeque nives densique trientes,
quando ego vos medico non prohibente bibam?
Stultus et ingratus nec tanto munere dignus
qui mavult heres divitis esse Midae.
Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,
et potet caldam, qui mihi livet, aquam.

LXXXVII.

Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
di mihi dent et tu quae volo, si merui.

LXXXVIII.

Mane salutavi vero te nomine casu
nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
Quanta libertas constet mihi tanta requiris?
Centum quadrantes abstuli illa mihi.

LXXXIX.

Cum peteret seram media iam nocte matellam
arguto madidus pollice Panaretus,
Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
nec fuerat soli tota lagona satis.
Ille fide summa testae sua vina remensus
reddidit oenophori pondera plena sui.
Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
Desine mirari, Rufe: merum biberat.

XC.

Moechum Gellia non habet nisi unum.
Turpe est hoc magis: uxor est duorum.

XCI.

Sancta ducis summi prohibet censura vetatque
moechari. Gaude, Zoile, non futuis.

XCII.

Caelatus tibi cum sit, Anniane,
serpens in patera Myronos arte,
Vaticana bibis: bibis venenum.

XCIII.

Tam male Thais olet quam non fullonis avari
testa vetus media, sed modo fracta via,
non ab amore recens hircus, non ora leonis,
non detracta cani transtiberina cutis,
pullus abortivo nec cum putrescit in ovo,
amphora corrupto nec vitiata garo.
Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
deposita quotiens balnea veste petit,
psilothro viret aut acida latet oblita creta
aut tegitur pingui terque quaterque faba.
Cum bene se tutam per fraudes mille putavit,
omnia cum fecit, Thaida Thais olet.

XCIV.

Ponatur semper chrysendeta Calpetano
sive foris seu cum cenat in urbe domi.
Sic etiam in stabulo semper, sic cenat in agro.
Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License