Haec est illa dies, quae magni
conscia partus
Lucanum populis et tibi, Polla, dedit.
Heu! Nero crudelis nullaque invisior umbra,
debuit hoc saltem non licuisse tibi.
Vatis Apollinei magno
memorabilis ortu
lux redit: Aonidum turba, favete sacris.
Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,
mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.
Phoebe, veni, sed quantus eras
cum bella tonanti
ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
Quid
tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritum
saepe colas et se sentiat ille coli.
Cum
Iuvenale meo quae me committere temptas,
quid non audebis, perfida lingua, loqui?
Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,
Thesea Pirithoi destituisset amor,
tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
et Ledae poteras dissociare genus.
Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
ut facias illud quod, puto, lingua, facis.
Dulcia
cum tantum scribas ta semper
et cerussata candidiora cute,
nullaque mica salis nec amari fellis in illis
gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
nec grata est facies cui gelasinus abest.
Infanti melimela dato
fatuasque mariscas:
nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
Apollinarem conveni meum,
scazon,
et si vacabit ‹ne molestus accedas,‹
hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
Si
te receptum fronte videris tota,
noto rogabis ut favore sustentet.
Quanto mearum, scis, amore nugarum
flagret: nec ipse plus amare te possum.
Contra malignos esse si cupis tutus,
Apollinarem conveni meum, scazon.
Tuscae
glandis aper populator et ilice multa
iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
praeda iacet nostris invidiosa focis.
Pinguescant madido laeti nidore penates
flagret et exciso festa culina iugo.
Sed cocus ingentem piperis consumet acervum,
addet et arcano mixta Falerna garo:
ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
conturbator aper: vilius esurio.
Sic
Tiburtinae crescat tibi silua Dianae
et properet caesum saepe redire nemus,
nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
cedat et inmodici dent bona musta lacus;
sic fora mirentur, sic te Palatia laudent,
excolat et geminas plurima palma fores:
otia dum medius praestat tibi parva December,
exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
"Scire
libet verum? Res est haec ardua."
quod tibi vis dici dicere, Fusce, potes.
Thestyle,
Victoris tormentum dulce Voconi,
quo nemo est toto notior orbe puer,
sic etiam positis formonsus amere capillis
et placeat vati nulla puella tuo:
paulisper domini doctos sepone libellos,
carmina Victori dum lego parva tuo.
Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.
Das
Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
navigat, a rubris et niger Indus aquis;
nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
nec te Sarmatico transit Alanus equo.
Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
quod Romana tibi mentula nulla placet?
|