Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Epigr. XLI-L
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. XLI-L

XLI.

Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris.
Cosmica, Semproni, tam mala quam bona sunt.

XLII.

Muneribus cupiat se quis contendere tecum,
audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
inde sopor nobis et placet alta quies.
Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
Alcinoo nullum poma dedisse putas?

XLIII.

Primum est ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
illud deinde sequens ut cito, Cinna, neges.
Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.

XLIV.

Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
Hunc Nero damnavit; sed tu damnare Neronem
ausus es et profugi, non tua, fata sequi:
aequora per Scyllae magnus comes exulis isti,
qui modo nolueras consulis ire comes.
Si victura meis mandantur nomina chartis
et fas est cineri me superesse meo,
audiet hoc praesens venturaque turba fuisse
ille te, Senecae quod fuit ille suo.

XLV.

Facundi Senecae potens amicus,
caro proximus aut prior Sereno,
hic est Maximus ille, quem frequenti
felix littera pagina salutat.
Hunc tu per Siculas secutus undas,
o nullis, Ovidi, tacende linguis,
sprevisti domini furentis iras.
Miretur Pyladen suum vetustas,
haesit qui comes exuli parentis.
Quis discrimina comparet duorum?
Haesisti comes exuli Neronis.

XLVI.

Commendare tuum dum vis mihi carmine munus
Maeonioque cupis doctius ore loqui,
excrucias multis pariter me teque diebus,
et tua de nostro, Prisce, Thalia tacet.
Divitibus poteris musas elegosque sonantes
mittere: pauperibus munera pezav dato.

XLVII.

Doctorum Licini celeberrime Sura virorum,
cuius prisca gravis lingua reduxit avos,
redderisheu, quanto fatorum munere! ‹ nobis
gustata Lethes paene remissus aqua.
Perdiderant iam vota metum securaque flebat
tristities lacrimis iamque peractus eras:
non tulit invidiam taciti reganator Averni
et ruptas Fatis reddidit ipse colus.
Scis igitur quantas hominum mors falsa querellas
moverit et frueris posteritate tua.
Vive velut rapto fugitivaque gaudia carpe:
perdiderit nullum vita reversa diem.

XLVIII.

Cum mensas habeat fere trecentas,
pro mensis habet Annius ministros:
transcurrunt gabatae volantque lances.
Has vobis epulas habete, lauti:
nos offendimur ambulante cena.

XLIX.

Parva suburbani munuscula mittimus horti:
faucibus ova tuis, poma, Severe, gulae.

L.

Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis,
gloria conspicuae deliciumque domus,
cum tua tot niveis ornetur ripa ministris
et Ganymedeo luceat unda choro,
quid facit Alcides silua sacratus in ista?
Tam vicina tibi cur tenet antra deus?
Nunquid Nympharum notos observat amores,
tam multi pariter ne rapiantur Hylae?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License