Ficosa est uxor, ficosus et
ipse maritus,
filia ficosa est et gener atque nepos,
nec dispensator nec vilicus ulcere turpi
nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
Cum
sint ficosi pariter iuvenesque senesque,
res mira est, ficos non habet unus ager.
Gratus
sic tibi, Paule, sit December
nec vani triplices brevesque mappae
nec turis veniant leves selibrae,
sed lances ferat et scyphos avorum
aut grandis reus aut potens amicus,
seu quod te potius iuvat capitque;
sic vincas Noviumque Publiumque
mandris et vitreo latrone clusos;
sic palmam tibi de trigone nudo
unctae det favor arbiter coronae
nec laudet Polybi magis sinistras:
si quisquam mea dixerit malignus
atro carmina quae madent veneno,
ut vocem mihi commodes patronam
et quantum poteris, sed usque, clames:
"Non scripsit meus ista Martialis."
Esquiliis
domus est, domus est tibi colle Dianae,
et tua patricius culmina vicus habet;
hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae,
inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
Dic ubi conveniam, dic qua te parte requiram;
quisquis ubique habitat, Maxime, nusquam habitat.
Cyllenes
caelique decus, facunde minister,
aurea cui torto virga dracone viret:
sic tibi lascivi non desit copia furti,
sive cupis Paphien seu Ganymede cales;
maternaeque sacris ornentur frondibus Idus
et senior parca mole prematur avus:
hunc semper Norbana diem cum coniuge Carpo
laeta colat, primis quo coiere toris.
Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat,
hic te ture vocat fidus et ipse Iovi.
Vis
futui gratis, cum sis deformis anusque.
Res perridicula est: vis dare nec dare vis.
Quod te diripiunt potentiores
per convivia, porticus, theatra,
et tecum, quotiens ita incidisti,
gestari iuvat, et iuvat lavari:
nolito nimium tibi placere.
Delectas, Philomuse, non amaris.
Exigis ut nostros donem tibi,
Tucca, libellos.
Non faciam: nam vis vendere, non legere.
Cum Saxetani ponatur coda
lacerti
et, bene si cenas, conchis inuncta tibi,
sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos
mittis: habes nec cor, Papyle, nec genium.
Potavi modo consulare vinum.
Quaeris
quam vetus atque liberale?
Prisco consule conditum: sed ipse
qui ponebat erat, Severe, consul.
Quatenus
Odrysios iam pax Romana triones
temperat et tetricae conticuere tubae,
hunc Marcellino poteris, Faustine, libellum
mittere: iam chartis, iam vacat ille iocis.
Sed si parva tui munuscula quaeris amici
commendare, ferat carmina nostra puer:
non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae
Sarmatica rigido ludit in amne rota,
sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus
vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
At tibi captivo famulus mittetur ab Histro
qui Tiburtinas pascere possit oves.
|