Praeceps sanguinea dum se
rotat ursus harena,
inplicitam visco perdidit ille fugam.
Splendida iam tecto cessent venabula ferro,
nec volet excussa lancea torta manu;
deprendat vacuo venator in aere praedam,
si captare feras aucupis arte placet.
Inter Caesareae discrimina
saeva Dianae
fixisset gravidam cum levis hasta suem,
exiluit partus miserae de vulnere matris.
O Lucina ferox, hoc peperisse fuit?
Pluribus
illa mori voluisset saucia telis,
omnibus ut natis triste pateret iter.
Quis negat esse satum materno funere Bacchum?
sic genitum numen credite: nata fera est.
Icta
gravi telo confossaque vulnere mater
sus pariter vitam perdidit atque dedit.
O quam certa fuit librato
dextera ferro!
Hanc ego Lucinae credo fuisse manum.
Experta
est numen moriens utriusque Dianae,
quaque soluta parens quaque perempta fera est.
Sus
fera iam gravior maturi pignori ventris
emisit fetum, volnere facta parens;
nec iacuit partus, sed matre cadente cucurrit.
O
quantum est subitis casibus ingenium!
Summa
tuae, Meleagre, fuit quae gloria famae,
quantast Carpophori portio, fusus aper!
Ille et praecipiti venabula condidit urso,
primus in Arctoi qui fuit arce poli,
stravit et ignota spectandum mole leonem,
herculeas potuit qui decuisse manus,
et volucrem longo porrexit vulnere pardum.
Praemia
cum tandem ferret, adhuc poterat.
Raptus
abit media quod ad aethera taurus harena,
non fuit hoc artis, sed pietatis opus.
Vexerat
Europen fraterna per aequora taurus:
at nunc Alciden taurus in astra tulit.
Caesaris atque Iovis confer nunc, fama, iuvencos:
par onus ut tulerint, altius iste tulit.
Quod
pius et supplex elephas te, Caesar, adorat
hic modo qui tauro tam metuendus erat,
non facit hoc iussus, nulloque docente magistro,
crede mihi, nostrum sentit et ille deum.
Lambere
securi dextram consueta magistri
tigris, ab Hyrcano gloria rara iugo,
saeva ferum rabido laceravit dente leonem:
res nova, non ullis cognita temporibus.
Ausa
est tale nihil, silvis dum vixit in altis:
postquam inter nos est, plus feritatis habet.
Qui
modo per totam flammis stimulatus harenam
sustulerat raptas taurus in astra pilas.
Occubuit tandem cornuto adore petitus,
dum facilem tolli sic elephanta putat.
Cum
peteret pars haec Myrinum, pars illa Triumphum,
promisit pariter Caesar utraque manu.
Non potuit melius litem finire iocosam.
O dulce invicti principis ingenium!
|