Pervenisse tuam iam te scit
Rhenus in urbem;
nam populi voces audit et ille tui:
Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
laetitiae clamor terruit ipse novae.
Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,
nemo quater missos currere sensit equos.
Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:
te quoque iam non plus, ut velit ipsa, potest.
Uxorem quare locupletem ducere
nolim
quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
non aliter fiunt femina virque pares.
Morio dictus erat: viginti
milibus emi.
Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.
Pallida ne Cilicum timeant
pomaria brumam,
mordeat et tenerum fortior aura nemus,
hibernis obiecta Notis specularia puros
admittunt soles et sine faece diem.
At mihi cella datur non tota clusa fenestra,
in qua nec Boreas ipse manere velit.
Sic habitare iubes veterem crudelis amicum?
Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
Dum nova Pannonici numeratur
gloria belli,
omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,
dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
et ditant Latias tertia dona tribus:
hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,
nec minor ista tuae laurea pacis erat,
quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
Principis
est virtus maxima nosse suos.
Pistor
qui fueras diu, Cypere,
causas nunc agis et ducena quaeris:
sed consumis et usque mutuaris.
A pistore, Cypere, non recedis:
et panem facis et facis farinam.
Egi,
Sexte, tuam pactus duo milia causam:
misisti nummos quod mihi mille quid est?
"Narrasti nihil" inquis "et a te perdita causa
est."
Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
Si
tua, Cerrini, promas ta vulgo,
vel mecum possis vel prior ipse legi:
sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
carior ut mea sit quam tua fama tibi.
Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
Pindaricos nosset cum superare modos,
et Vario cessit Romani laude cothurni,
cum posset tragico fortius ore loqui.
Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
qui velit ingenio cedere rarus erit.
Pauper
videri Cinna vult; et est pauper.
Cum
facias versus nulla non luce ducenos,
Vare, nihil recitas. Non
sapis, atque sapis.
|