Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER VIII
    • Epigr. XXI-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. XXI-XXX

XXI.

Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
Caesare venturo, Phosphore, redde diem.
Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?
Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
Quid cupidum Titana tenes ? Iam Xanthus et Aethon
frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,
et cupit Ausonium luna videre ducem.
iam, Caesar, vel nocte veni: stent astra licebit,
non derit populo te veniente dies.

XXII.

Invitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
hybrida sum, si das, Gallice, verba mihi.

XXIII.

Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
Si lcuis ista tibi flagrorum causa videtur,
ex qua vis causa vapulet ergo cocus?

XXIV.

Si quid forte petam timido gracilique libello,
inproba non fuerit si mea charta, dato.
Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
offendunt numquam tura precesque Iovem.
Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
non facit ille deos: qui rogat, ille facit.

XXV.

Vidisti semel, Oppiane, tantum
aegrum me: male, saepe te videbo.

XXVI.

Non tot in Eois timuit Gangeticus arvis
raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,
quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres;
delicias potuit nec numerare suas.
Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
et victoris opes divitiasque dei:
nam cum captivos ageret sub curribus Indos,
contentus gemina tigride Bacchus erat.

XXVII.

Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
si sapis et sentis, hoc tibi ait "Morere."

XXVIII.

Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
esse velis cuius fama decusque gregis ?
Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
qua saturat Calabris culta Galaesus aquis ?
An Tartesiaeus stabuli nutritor Hiberi
Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
An tua multifidum numeravit lana Timavum,
quem pius astrifero Cyllarus ore bibit ?
te nec Amyclaeo decuit livere veneno
nec Miletos erat vellere digna tuo.
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra
et Tiburtino monte quod alget ebur;
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
non sunt Parthenio candidiora suo.
Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
texta, Samiramia quae variantur acu;
non Athamanteo potius me mirer in auro,
Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
O quantos risus pariter spectata movebit
cum Palatina nostra lacerna toga!

XXIX.

Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est ?

XXX.

Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
temporibus Bruti gloria summa fuit.
Aspicis ut teneat flammas poenaque fruatur
fortis, et attonito regnet in igne manus?
Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
funus amat: totis pascitur illa sacris;
quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
sacuior in lassos ire sinistra focos.
Scire piget post tale decus quid fecerit ante:
quam vidi satis hanc est mihi nosse manum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License