Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IX
    • Epigr. XXI-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. XXI-XXX

XXI.

Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
agrum pro puero Calliodorus habet.
Dic uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
Artemidorus amat, Calliodorus arat.

XXII.

Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare
propter quae populus crassaque turba rogat,
ut Setina meos consumat gleba ligones
et sonet innumera compede Tuscus ager;
ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
et crepet in nostris aurea lamna toris,
nec labris nisi magna meis crystalla terantur
et faciant nigras nostra Falerna nives;
ut canusinatus nostro Surus assere sudet
et mea sit culto sella cliente frequens;
aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
quem permutatum nec Ganymede velis;
ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
et Massyla meum virga gubernet equum.
Est nihil ex istis: superos ac sidera testor
Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.

XXIII.

O cui virgineo flavescere contigit auro,
dic ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
venit ad has ultro nostra corona comas.'
Albanae livere potest pia quercus olivae,
cinxerit invictum quod prior illa caput.

XXIV.

Quis Palatinos imitatus imagine vultus
Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
sic tonat ille deus cum sine nube tonat.
Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
effigiem domini, quam colis, iIla dedit.

XXV.

Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
lumine nos, Afer, turbidiore notas.
Quod, rogo, quod scelus est mollem spectare ministrum?
aspicimus solem sidera, templa, deos.
avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
porrigat atque oculos oraque nostra petat?
trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
ludere Mercurio cum Ganymede licet.
Si non vis teneros spectet conviva ministros,
Phineas invites, Afer, et Oedipodas.

XXVI.

Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
Paestano violas et cana ligustra colono,
Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
appetitur posito vilis oliva lupo.
nec tibi sit mirum modici quod conscia vatis
iudicium metuit nostra Thalia tuum:
ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures,
lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.

XXVII.

Cum depilatos, Chreste, coleos portes
et vulturino mentulam parem collo
et prostitutis levius caput culis,
nec vivat ullus in tuo pilus crure,
purgentque saevae cana labra volsellae;
Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos,
et quidquid umquam legimus pilosorum
loqueris sonasque grandibus minax verbis,
et cum theatris saeculoque rixaris.
Occurrit aliquis inter ista si draucus,
lam paedagogo liberatus et cuius
refibulavit turgidum faber penem,
nutu vocatum ducis, et pudet fari
Catoniana, Chreste, quod facis lingua.

XXVIII.

Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus
ille ego sum, plausus deliciaeque tuae,
qui spectatorem potui fecisse Catonem,
solvere qui Curios Fabriciosque graves.
Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro
et sola tantum scaenicus arte feror:
nec poteram gratus domino sine moribus esse:
intenus mentes inspicit ille deus.
Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,
Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.

XXIX.

Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae
rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
tempora: maior erat mensibus illa tribus.
Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
nec matutini cirrata caterva magistri,
nec quae Strymonio de grege ripa sonat
quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
quae sciet hos illos vendere lena toros?
Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
ne tua non possint eruere ossa canes.

XXX.

Cappadocum saevis Antistius occidit oris
Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
et questa est longas non satis esse vias;
cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
visa sibi est rapto bis viduata viro.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License