Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IX
    • Epigr. XLI-L
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. XLI-L

XLI.

Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
uteris et Veneri servit amica manus,
hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
quantum vix animo concipis ipse tuo.
nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres;
Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.
omnia perdiderat si masturbatus uterque
mandasset manibus gaudia foeda suis.
ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'

XLII.

Campis dives Apollo sic Myrinis,
sic semper senibus fruare cycnis,
doctae sic tibi serviant sorores
nec Deiphis tua mentiatur ulli,
sic Palatia te colant amentque:
bis senos cito te rogante fasces
det Stellae bonus adnuatque Caesar.
felix tunc ego debitorque voti
casurum tibi rusticas ad aras
ducam cornibus aureis iuvencum.
Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?

XLIII.

Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
mitigat, exiguo magnus in aere deus,
quaeque tulit spectat resupino sidera vultu,
cuius laeva calet robore, dextra mero:
non est fama recens nec nostri gloria caeli;
nobile Lysippi munus opusque vides.
hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
qui cito perdomito victor in orbe iacet;
hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
iusserat hic Sullam ponere regna trucem.
Offensus variae tumidis terroribus aulae
privatos gaudet nunc habitare lares,
utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
sic voluit docti Vindicis esse deus.

XLIV.

Alciden modo Vindicis rogabam
esset cuius opus laborque felix.
Risit, nam solet hoc, levique nutu
'Graece numquid' ait 'poeta nescis?
inscripta est basis indicatque nomen.'
Lusìppou lego, Phidiae putavi.

XLV.

Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
et Getici tuleras sidera pigra poli:
ecce Promethei rupes et fabula montis
quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
videris inmensis cum conclamata querelis
saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'
et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
humanum merito finxerat ille genus.'

XLVI.

Gellius aedificat semper: modo limina ponit,
nunc foribus claves aptat emitque seras,
nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras:
dum tantum aedificet, quidlibet ille facit,
oranti nummos ut dicere possit amico
unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'

XLVII.

Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
praependet sane nec tibi barba minor:
sed, quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
in molli rigidam clune libenter habes.
Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?

XLVIII.

Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
per tua iurares sacra caputque tuum,
credidimus - quis enim damnet sua vota libenter? -
et spem muneribus fovimus usque datis;
inter quae rari Laurentem ponderis aprum
misimus: Aetola de Calydone putes.
at tu continuo populumque patresque vocasti;
ructat adhuc aprum callida Roma meum:
ipse ego - quis credat? - conviva nec ultimus haesi,
sed nec costa data est caudave missa mihi.
De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
de nostro nobis uncia venit apro.

XLIX.

Haec est illa meis multum cantata libellis,
quam meus edidicit lector amatque togam.
Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
munus: in hac ibam conspiciendus eques,
dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
dumque erat auctoris nomine digna sui:
nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
quam possis niveam dicere iure tuo.
Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
haec toga iam non est Partheniana, mea est.

L.

Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
carmina quod faciam quae brevitate placent.
Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License