Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IX
    • Epigr. LXXI-LXXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. LXXI-LXXX

LXXI.

Massyli leo fama iugi pecorisque maritus
lanigeri mirum qua coiere fide.
ipse licet videas, cavea stabulantur in una
et pariter socias carpit uterque dapes:
nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis,
concordem satiat sed rudis agna famem.
Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles,
ut niteant celsi lucida signa poli?
sidera si possent pecudesque feraeque mereri,
hic aries astris, hic leo dignus erat.

LXXII.

Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
cur comitata dapes nulla lagona venit?
atqui digna tuo si nomine munera ferres,
scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.

LXXIII.

Dentibus antiquas solitus producere pelles
et mordere luto putre vetusque solum,
Praenestina tenes defuncti rura patroni,
in quibus indignor si tibi cella fuit;
rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno
et pruris domini cum Ganymede tui.
at me litterulas stulti docuere parentes:
quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
si dare sutori calceus ista potest.

LXXIV.

Effigiem tantum pueri pictura Camoni
servat et infantis parva figura manet.
florentes nulla signavit imagine voltus,
dum timet ora pius muta videre pater.

LXXV.

Non silice duro structilive caemento,
nec latere cocto, quo Samiramis longam
Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
sed strage nemorum pineaque conpage,
ut navigare Tucca balneo possit.
idem beatas lautus extruit thermas
de marmore omni, quod Carystos invenit,
quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit
et quod virenti fonte lavit Eurotas.
sed ligna desunt: subice balneum thermis.

LXXVI.

Haec sunt iIla mei quae cemitis ora Camoni,
haec pueri facies primaque forma fuit.
creverat hic vultus bis denis fortior annis
gaudebatque suas pingere barba genas,
et libata semel summos modo purpura cultros
sparserat. Invidit de tribus una soror
et festinatis incidit stamina pensis
apsentemque patri rettulit urna rogum.
Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
haec erit in chartis maior imago meis.

LXXVII.

Quod optimum sit disputat convivium
facunda Prisci pagina,
et multa dulci, multa sublimi refert,
sed cuncta docto pectore.
Quod optimum sit quaeritis convivium?
in quo choraules non erit.

LXXVIII.

Funera post septem nupsit tibi Galla virorum,
Picentine: sequi vult, puto, GalIa viros.

LXXIX.

Oderat ante ducum famulos turbamque priorem
et Palatinum Roma supercilium:
at nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est
ut sit cuique suae cura secunda domus.
tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri,
tam pacata quies, tantus in ore pudor.
nemo suos - haec est aulae natura potentis -,
sed domini mores Caesarianus habet.

LXXX.

Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
uxorem pascit Gellius et futuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License