Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IX
    • Epigr. LXXXI-XC
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. LXXXI-XC

LXXXI.

Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
sed quidam exactos esse poeta negat.
non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
malim convivis quam placuisse cocis.

LXXXII.

Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
nam tu dum metuis ne quid post fata relinquas,
hausisti patrias luxuriosus opes
bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?

LXXXIII.

Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,
quae vincit veterum munera clara ducum,
multum oculi, sed plus aures debere fatentur
se tibi quod spectant qui recitare solent.

LXXXIV.

Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores
staret pro domino Caesare sancta fides,
haec ego Pieria ludebam tutus in umbra,
ille tuae cultor notus amicitiae.
me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris
nescia nec nostri nominis Arctos erat:
o quotiens veterem non inficiatus amicum
dixisti 'Meus est iste poeta, meus!'
omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.

LXXXV.

Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
non se, convivas abstinet ille suos.
Tu languore quidem subito fictoque laboras,
sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.

LXXXVI.

Festinata sui gemeret quod fata Severi
Silius, Ausonio non semel ore potens,
cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon':
respexitque suam quae stabat proxima fratri
Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
numina cum videas duris obnoxia fatis,
invidia possis exonerare deos.'

LXXXVII.

Septem post calices Opimiani
denso cum iaceam triente blaesus,
adfers nescio quas mihi tabellas
et dicis 'Modo liberum esse iussi
Nastam - servolus est mihi paternus -
signa!' Cras melius, Luperce, fiet:
nunc signat meus anulus lagonam.

LXXXVIII.

Cum me captares, mittebas munera nobis:
postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
de cavea fugiat ne male pastus aper.

LXXXIX.

Lege nimis dura convivam scribere
cogis, Stella? 'Licet scribere nempe malos.'

XC.

Qua gemmantibus hinc et inde rivis
curva calculus excitatur unda,
exclusis procul omnibus molestis,
pertundas glaciem triente nigro,
frontem sutilibus ruber coronis;
sic uni tibi sit puer cinaedus
et castissima pruriat puella:
infamem nimio calore Cypron
observes moneo precorque, Flacce,
messes area cum teret crepantis
et fervens iuba saeviet leonis.
At tu, diva Paphi, remitte, nostris
inlaesum iuvenem remitte votis.
sic Martis tibi serviant Kalendae
et cum ture meroque victimaque
libetur tibi candidas ad aras
secta plurima quadra de placenta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License