Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER IX
    • Epigr. XCI-CIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. XCI-CIII

XCI.

Ad cenam si me diversa vocaret in astra
hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
astra licet propius, Palatia longius essent,
responsa ad superos haec referenda darem:
'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
me meus in terris Iuppiter ecce tenet.'

XCII.

Quae mala sunt domini, quae servi commoda, nescis,
Condyle, qui servum te gemis esse diu.
dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
pervigil in pluma Gaius ecce iacet.
Gaius a prima tremebundus luce salutat
tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
Gaius et mallet verbera mille pati.
quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
non mavis quam ter Gaius esse tuus?

XCIII.

Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
quadrantem duplica de seniore cado.
nunc mihi dic, quis erit cui te, Calacisse, deorum
Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
qui posuit sacrae nobile gentis opus.
nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
nomen ab Odrysio quod deus orbe tulit.

XCIV.

Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
os hominis mulsum me rogat Hippocrates.
tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
x£lkea donanti xrúsea qui dederas.
dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
accipiat, sed si potat in elleboro.

XCV.

Alphius ante fuit, coepit nunc Olphius esse,
uxorem postquam duxit Athenagoras.

XCVb.

Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
non ego sed vester peccat Athenagoras.

XCVI.

Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'

XCVII.

Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
quod me Roma legit, rumpitur invidia.
rumpitur invidia quod turba semper in omni
monstramur digito, rumpitur invidia.
rumpitur invidia tribuit quod Caesar uterque
ius mihi natorum, rumpitur invidia.
rumpitur invidia quod rus mihi dulce sub urbe est
parvaque in urbe domus, rumpitur invidia.
rumpitur invidia quod sum iucundus amicis,
quod conviva frequens, rumpitur invidia.
rumpitur invidia quod amamur quodque probamur:
rumpatur quisquis rumpitur invidia.

XCVIII.

Vindemiarum non ubique proventus
cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
centum Coranus amphoras aquae fecit.

XCIX.

Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,
charta salutatrix si modo vera refert:
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae
gloria, quem genuit Pacis alumna Quies
tu qui longa potes dispendia ferre viarum,
i, liber, absentis pignus amicitiae.
vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;
grande tui pretium muneris auctor erit:
multum, crede mihi, refert a fonte bibatur
quae fluit an pigro quae stupet unda lacu.

C.

Observare iubes atria, Basse, tua,
deinde haerere tuo Iateri, praecedere sellam,
ad viduas tecum plus minus ire decem.
Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:
denaris tamen hanc non emo, Basse, tribus.

CI.

Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar
consecrat, Ausoniae maxima fama viae,
si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
disce: Libyn domuit raraque poma tulit,
peltatam Scythico discinxit Amazona nodo,
addidit Arcadio terga leonis apro,
aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris
abstulit, a Stygia cum cane venit aqua,
fecundam vetuit reparari mortibus hydram,
Hesperias Tusco lavit in amne boves.
Haec minor Alcides: maior quae gesserit audi,
sextus ab Albana quem colit arce lapis.
adseruit possessa malis Palatia regnis,
prima suo gessit pro Iove bella puer;
solus Iuleas cum iam retineret habenas,
tradidit inque suo tertius orbe fuit;
cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri,
sudantem Getica ter nive lavit equum;
saepe recusatos parcus duxisse triumphos
victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
Herculeum tantis numen non sufficit actis:
Tarpeio deus hic commodet ora patri.

CII.

Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
quaere alium cui te tam vano munere iactes
quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.

CIII.

Quae nova tam similis genuit ibi Leda ministros?
quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
cum vicere duas dona minora deas,
mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
Dardanius gemino cum Ganymede Paris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License