Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER X
    • Epigr. I-X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER X

Epigr. I-X

I.

Si nimius videor seraque coronide longus
Esse liber, legito pauca: libellus ero.
Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.

II.

Festinata prior, decimi mihi cura libelli
Elapsum manibus nunc revocavit opus.
Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
Et meliore tui parte superstes eris.
Marmora Messallae findit caprificus, et audax
Dimidios Crispi mulio ridet equos:
At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
Solaque non norunt haec monumenta mori.'

III.

Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
Et foeda linguae probra circulatricis,
Quae sulphurato nolit empta ramento
Vatiniorum proxeneta fractorum,
Poeta quidam clancularius spargit
Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
Voce ut loquatur psittacus coturnicis
Et concupiscat esse Canus ascaules?
Procul a libellis nigra sit meis fama,
Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
Cur ego laborem notus esse tam prave,
Constare gratis cum silentium possit?

IV.

Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
Quid tibi dormitor proderit Endymion?
Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
Invenies: hominem pagina nostra sapit.
Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
Nec te scire: legas Aetia Callimachi.

V.

Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor
Quos colere debet, laesit impio versu,
Erret per urbem pontis exul et clivi,
Interque raucos ultimus rogatores
Oret caninas panis inprobi buccas;
Illi December longus et madens bruma
Clususque fornix triste frigus extendat:
Vocet beatos clamitetque felices,
Orciniana qui feruntur in sponda.
At cum supremae fila venerint horae
Diesque tardus, sentiat canum litem
Abigatque moto noxias aves panno.
Nec finiantur morte supplicis poenae,
Sed modo severi sectus Aeaci loris,
Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
Nunc inter undas garruli senis siccus
Delasset omnis fabulas poetarum:
Et cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'

VI.

Felices, quibus urna dedit spectare coruscum
Solibus Arctois sideribusque ducem.
Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis
Lucebit Latia culta fenestra nuru?
Quando morae dulces longusque a Caesare pulvis
Totaque Flaminia Roma videnda via?
Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri
Ibitis, et populi vox erit una 'Venit'?

VII.

Nympharum pater amniumque, Rhene,
Quicumque Odrysias bibunt pruinas,
Sic semper liquidis fruaris undis,
Nec te barbara contumeliosi
Calcatum rota conterat bubulci;
Sic et cornibus aureis receptis
Et Romanus eas utraque ripa:
Traianum populis suis et urbi,
Thybris te dominus rogat, remittas.

VIII.

Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.

IX.

Undenis pedibusque syllabisque
Et multo sale nec tamen protervo
Notus gentibus ille Martialis
Et notus populis -- quid invidetis? --
Non sum Andraemone notior caballo.

X.

Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,
Mane salutator limina mille teras,
Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
Hoc tu -- sed quanto blandius! -- ipse facis.
Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
Per medium pugnas et prior ire lutum.
Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
Et pariter geminas tendis in ora manus.
Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
Dimisit nostras purpura vestra togas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License