Nil
aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
Et
lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
Qui donat quamvis plurima, plura negat.
Aemiliae
gentes et Apollineas Vercellas
Et Phaethontei qui petis arva Padi,
Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,
Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
Sed desiderium tanti est, ut messe vel una
Urbano
releves colla perusta iugo.
I precor et totos avida cute combibe soles, --
O quam formosus, dum peregrinus eris!
Et venies albis non cognoscendus amicis
Livebitque tuis pallida turba genis.
Sed
via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,
Niliaco redeas tu licet ore niger.
Ducit
ad auriferas quod me Salo Celtiber oras,
Pendula quod patriae visere tecta libet,
Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis
Et praetextata cultus amicitia,
Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis
Dulcior
et vero dignus amore magis.
Tecum
ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni
Et poteram Scythicas hospes amare casas.
Si tibi mens eadem, si
nostri mutua cura est,
In quocumque loco Roma duobus erit.
Cum
cathedrata litos portet tibi raeda ministros
Et Libys in longo pulvere sudet eques,
Strataque non unas cingant triclinia Baias
Et Thetis unguento palleat uncta tuo,
Candida Setini rumpant crystalla trientes,
Dormiat
in pluma nec meliore Venus:
Ad nocturna iaces fastosae limina moechae,
Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis,
Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
Vis
dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est.
Cedere
de nostris nulli te dicis amicis.
Sed, sit ut hoc verum, quid, rogo, Crispe, facis?
Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti,
Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
Quando fabae nobis modium farrisve dedisti,
Cum
tua Niliacus rura colonus aret?
Quando brevis gelidae missa est toga tempore brumae?
Argenti venit quando
selibra mihi?
Nil aliud video, quo te credamus amicum,
Quam quod me coram pedere, Crispe, soles.
Dotatae uxori cor harundine
fixit acuta,
Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
Si donare vocas promittere nec
dare, Gai,
Vincam te donis muneribusque meis.
Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis,
Aurea quidquid habet divitis unda Tagi,
Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga,
Quidquid et in nidis
unica servat avis,
Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
Saturnalicio Macrum fraudare
tributo
Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
Et queritur nugas obticuisse meas.
Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
Appia, quid facies, si
legit ista Macer?
Nec
vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
Nec
doctum satis et parum severum,
Sed non rusticulum tamen libellum
Facundo mea Plinio Thalia
I perfer: brevis est labor peractae
Altum vincere tramitem Suburae.
Illic
Orphea protinus videbis
Udi vertice lubricum theatri
Mirantisque feras avemque regis,
Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
Illic parva tui domus Pedonis
Caelata
est aquilae minore pinna.
Sed ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto:
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc
quod saecula posterique possint
Arpinis quoque conparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas:
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
Cum regnat rosa, cum madent capilli:
Tunc
me vel rigidi legant Catones.
|