Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER X
    • Epigr. XXI-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. XXI-XXX

XXI.

Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
Iudice te maior Cinna Marone fuit.
Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.

XXII.

Cur spleniato saepe prodeam mento
Albave pictus sana labra cerussa,
Philaeni, quaeris? basiare te nolo.

XXIII.

Iam numerat placido felix Antonius aevo
Quindecies actas Primus Olympiadas
Praeteritosque dies et tutos respicit annos
Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
Vivere bis, vita posse priore frui.

XXIV.

Natales mihi Martiae Kalendae,
Lux formosior omnibus Kalendis,
Qua mittunt mihi munus et puellae,
Quinquagensima liba septimamque
Vestris addimus hanc focis acerram.
His vos, si tamen expedit roganti,
Annos addite bis precor novenos,
Ut nondum nimia piger senecta,
Sed vitae tribus areis peractis
Lucos Elysiae petam puellae.
Post hunc Nestora nec diem rogabo.

XXV.

In matutina nuper spectatus harena
Mucius, inposuit qui sua membra focis,
Si patiens durusque tibi fortisque videtur,
Abderitanae pectora plebis habes.
Nam cum dicatur tunica praesente molesta
'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'

XXVI.

Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes
Nobilis et centum dux memorande viris,
At nunc Ausonio frustra promisse Quirino,
Hospita Lagei litoris umbra iaces.
Spargere non licuit frigentia fletibus ora,
Pinguia nec maestis addere tura rogis.
Sed datur aeterno victurum carmine nomen:
Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes?

XXVII.

Natali, Diodore, tuo conviva senatus
Accubat, et rarus non adhibetur eques,
Et tua tricenos largitur sportula nummos.
Nemo tamen natum te, Diodore, putat.

XXVIII.

Annorum nitidique sator pulcherrime mundi,
Publica quem primum vota precesque vocant,
Pervius exiguos habitabas ante penates,
Plurima qua medium Roma terebat iter:
Nunc tua Caesareis cinguntur limina donis,
Et fora tot numeras, Iane, quot ora geris.
At tu, sancte pater, tanto pro munere gratus,
Ferrea perpetua claustra tuere sera.

XXIX.

Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,
Misisti dominae, Sextiliane, tuae;
Et quam donabas dictis a Marte Kalendis,
De nostra prasina est synthesis empta toga.
Iam constare tibi gratis coepere puellae:
Muneribus futuis, Sextiliane, meis.

XXX.

O temperatae dulce Formiae litus,
Vos, cum severi fugit oppidum Martis
Et inquietas fessus exuit curas,
Apollinaris omnibus locis praefert.
Non ille sanctae dulce Tibur uxoris,
Nec Tusculanos Algidosve secessus,
Praeneste nec sic Antiumque miratur;
Non blanda Circe Dardanisve Caieta
Desiderantur, nec Marica nec Liris,
Nec in Lucrina lota Salmacis vena.
Hic summa leni stringitur Thetis vento;
Nec languet aequor, viva sed quies ponti
Pictam phaselon adiuvante fert aura,
Sicut puellae non amantis aestatem
Mota salubre purpura venit frigus.
Nec saeta longo quaerit in mari praedam,
Sed a cubili lectuloque iactatam
Spectatus alte lineam trahit piscis.
Si quando Nereus sentit Aeoli regnum,
Ridet procellas tuta de suo mensa:
Piscina rhombum pascit et lupos vernas,
Natat ad magistrum delicata muraena,
Nomenculator mugilem citat notum,
Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
Frui sed istis quando Roma permittit?
Quot Formianos inputat dies annus
Negotiosis rebus urbis haerenti?
O ianitores vilicique felices!
Dominis parantur ista, serviunt vobis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License