Sidera iam Tyrius Phrixei
respicit agni
Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
Abstulit! o soles, o
tunicata quies!
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
Et non unius spectator lectulus undae,
Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli
Pompeianumque, nec illic
Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
'Quae tua sunt, tibi
habe: quae mea, redde mihi.'
Thelyn viderat in toga
spadonem,
Damnatam Numa dixit esse moecham.
Ille ego sum Scorpus, clamosi
gloria Circi,
Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
Dum numerat palmas, credidit esse senem.
Mensas,
Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
Arrectum
quotiens Marulla penem
Pensavit digitis diuque mensa est,
Libras, scripula sextulasque dicit;
Idem post opus et suas palaestras
Loro cum similis iacet remisso,
Quanto
sit levior Marulla dicit.
Non ergo est manus ista, sed statera.
Totis,
Galle, iubes tibi me servire diebus
Et per Aventinum ter quater ire tuum.
Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum,
Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam,
Tristia
saxorum stigmata delet Eros;
Enterocelarum fertur Podalirius Hermes:
Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?
Argenti
libram mittebas; facta selibra est,
Sed piperis. Tanti non
emo, Sexte, piper.
Anxuris aequorei placidos,
Frontine, recessus
Et propius Baias litoreamque domum,
Et quod inhumanae cancro fervente cicadae
Non novere nemus, flumineosque lacus
Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat
Pieridas: nunc nos
maxima Roma terit.
Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto
Urbis, et in sterili vita labore perit,
Dura suburbani dum iugera pascimus agri
Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
Sed non solus amat qui
nocte dieque frequentat
Limina, nec vatem talia damna decent.
Per veneranda mihi Musarum sacra, per omnes
Iuro deos: Et non officiosus amo.
Consumpta est uno si lemmate
pagina, transis,
Et breviora tibi, non meliora placent.
Dives
et ex omni posita est instructa macello
Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
Non opus est nobis nimium lectore guloso;
Hunc
volo, non fiat qui sine pane satur.
Iura
trium petiit a Caesare discipulorum
Adsuetus semper Munna docere duos.
|