Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER X
    • Epigr. LXXI-LXXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. LXXI-LXXX

LXXI.

Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
Nulli sorte iacent candidiore senes:
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
Arserunt uno funera bina rogo.
Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
Inprobius nihil his fletibus esse potest.

LXXII.

Frustra, Blanditiae, venitis ad me
Attritis miserabiles labellis:
Dicturus dominum deumque non sum.
Iam non est locus hac in urbe vobis;
Ad Parthos procul ite pilleatos
Et turpes humilesque supplicesque
Pictorum sola basiate regum.
Non est hic dominus, sed imperator,
Sed iustissimus omnium senator,
Per quem de Stygia domo reducta est
Siccis rustica Veritas capillis.
Hoc sub principe, si sapis, caveto,
Verbis, Roma, prioribus loquaris.

LXXIII.

Littera facundi gratum mihi pignus amici
Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
Vellet Maecenas Caesarianus eques.
Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
Non quacumque manu victima caesa litat:
A te missa venit: possem nisi munus amare,
Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
Munere sed plus est et nomine gratius ipso
Officium docti iudiciumque viri.

LXXIV.

Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
Lasso clienti. Quamdiu salutator
Anteambulones et togatulos inter
Centum merebor plumbeos die toto,
Cum Scorpus una quindecim graves hora
Ferventis auri victor auferat saccos?
Non ego meorum praemium libellorum
-- Quid enim merentur? -- Apulos velim campos:
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
Nec quae paludes delicata Pomptinas
Ex arce clivi spectat uva Setini.
Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.

LXXV.

Milia viginti quondam me Galla poposcit
Et, fateor, magno non erat illa nimis.
Annus abit: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.
Poscere plus visa est quam prius illa mihi.
Iam duo poscenti post sextum milia mensem
Mille dabam nummos. Noluit accipere.
Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,
Aureolos ultro quattuor ipsa petit.
Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
Hanc voluit: puero diximus esse datam.
Inferius numquid potuit descendere? fecit.
Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.

LXXVI.

Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
Civis non Syriaeve Parthiaeve,
Nec de Cappadocis eques catastis,
Sed de plebe Remi Numaeque verna,
Iucundus, probus, innocens amicus,
Lingua doctus utraque, cuius unum est,
Sed magnum vitium, quod est poeta,
Pullo Mevius alget in cucullo,
Cocco mulio fulget Incitatus.

LXXVII.

Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
Quam quod febre perit: fecit et illa nefas.
Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
Servari medico debuit ille suo.

LXXVIII.

Ibis litoreas, Macer, Salonas,
Ibit rara fides amorque recti
Et quae, cum comitem trahit pudorem,
Semper pauperior redit potestas:
Felix auriferae colone terrae,
Rectorem vacuo sinu remittes
Optabisque moras, et exeuntem
Udo Dalmata gaudio sequeris.
Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos
Cum desiderio tui petemus.
Sed quaecumque tamen feretur illinc
Piscosi calamo Tagi notata,
Macrum pagina nostra nominabit:
Sic inter veteres legar poetas,
Nec multos mihi praeferas priores,
Uno sed tibi sim minor Catullo.

LXXIX.

Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
Ad quartum breve rus emit Otacilius.
Torquatus nitidas vario de marmore thermas
Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
Castaneas centum sevit Otacilius.
Consule Torquato vici fuit ille magister,
Non minor in tanto visus honore sibi.
Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.

LXXX.

Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
Et gemitus imo ducit de pectore, quod non
Tota miser coemat Saepta feratque domum.
Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
Pars maior lacrimas ridet et intus habet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License