Cum duo venissent ad Phyllida
mane fututum
Et nudam cuperet sumere uterque prior,
Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
Si quid nostra tuis adicit
vexatio rebus,
Mane vel a media nocte togatus ero
Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
Et patiar nimbos excipiamque nives.
Sed si non fias quadrante beatior uno
Per gemitus nostros
ingenuasque cruces,
Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
Raros colligis hinc et hinc
capillos
Et latum nitidae, Marine, calvae
Campum temporibus tegis comatis;
Sed moti redeunt iubente vento
Reddunturque sibi caputque nudum
Cirris grandibus hinc
et inde cingunt:
Inter Spendophorum Telesphorumque
Cydae stare putabis Hermerotem.
Vis
tu simplicius senem fateri,
Ut tandem videaris unus esse!
Calvo
turpius est nihil comato.
Miraris,
quare dormitum non eat Afer?
Accumbat
cum qua, Caediciane, vides.
Iam
senior Ladon Tiberinae nauta carinae
Proxima dilectis rura paravit aquis.
Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
Inplevit
saxis obposuitque vadis.
Sic
nimias avertit aquas. Quis credere
posset?
Auxilium domino mersa carina tulit.
Nemo nova caluit sic
inflammatus amica,
Flagravit quanto Laurus amore pilae.
Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
Nunc postquam desit ludere, prima pila est.
Octobres age sentiat Kalendas
Facundi pia Roma Restituti:
Linguis omnibus et favete votis;
Natalem colimus, tacete lites.
Absit cereus aridi clientis,
Et vani triplices
brevesque mappae
Expectent gelidi iocos Decembris.
Certent muneribus beatiores:
Agrippae tumidus negotiator
Cadmi municipes ferat lacernas;
Pugnorum reus
ebriaeque noctis
Cenatoria mittat advocato;
Infamata virum puella vicit,
Veros sardonychas, sed ipsa tradat;
Mirator veterum senex avorum
Donet Phidiaci toreuma
caeli;
Venator leporem, colonus haedum,
Piscator ferat aequorum rapinas.
Si
mittit sua quisque, quid poetam
Missurum tibi, Restitute, credis?
Omnes
persequeris praetorum, Cotta, libellos;
Accipis et ceras. Officiosus homo es.
Iuno
labor, Polyclite, tuus et gloria felix,
Phidiacae cuperent quam meruisse manus,
Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide
Iudice convictas non dubitante deas.
Iunonem, Polyclite, suam nisi frater amaret,
Iunonem
poterat frater amare tuam.
Quid
vellis vetulum, Ligeia, cunnum?
Quid busti cineres tui lacessis?
Tales munditiae decent puellas
-- Nam tu iam nec anus potes videri -- ;
Istud, crede mihi, Ligeia, belle
Non
mater facit Hectoris, sed uxor.
Erras, si tibi cunnus hic videtur,
Ad quem mentula pertinere desit.
Quare si pudor est, Ligeia, noli
Barbam vellere mortuo leoni.
|