Omnes eunuchos habet Almo nec
arrigit ipse:
Et queritur, pariat quod sua Polla nihil.
Marri, quietae cultor et comes
vitae,
Quo cive prisca gloriatur Atina,
Has tibi gemellas barbari decus luci
Conmendo pinus ilicesque Faunorum
Et semidocta vilici manu structas
Tonantis aras
horridique Silvani,
Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi,
Dominamque sancti virginem deam templi,
Et quem sororis hospitem vides castae
Martem mearum principem Kalendarum,
Et delicatae laureum
nemus Florae,
In quod Priapo persequente confugit.
Hoc omne agelli mite parvuli numen
Seu tu cruore sive ture placabis:
'Ubicumque vester Martialis est,' dices,
'Hac, ecce, mecum
dextera litat vobis
Absens sacerdos; vos putate praesentem
Et date duobus quidquid alter optabit.'
Si prior Euganeas, Clemens,
Helicaonis oras
Pictaque pampineis videris arva iugis,
Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
Carmina, purpurea sed modo culta toga.
Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,
Sic nova nec mento
sordida charta iuvat.
Non mea Massylus servat
pomaria serpens,
Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
Sed Nomentana securus germinat hortus
Arbore, nec furem plumbea mala timent.
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
Mittimus autumni cerea
poma mei.
Infantem
tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
Hi, puto, non dubie se futuisse negant.
Saepe
loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,
Miraris, Latia factus in urbe senex,
Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem
Et repetam saturae sordida rura casae.
Illa placet tellus, in qua res parva beatum
Me
facit et tenues luxuriantur opes:
Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno
Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,
Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
Quattuor
hic aestate togae pluresve teruntur,
Autumnis ibi me quattuor una tegit.
I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus
Cum praestare tibi possit, Avite, locus.
Dum
levis arsura struitur Libitina papyro,
Dum murram et casias flebilis uxor emit,
Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato
Heredem scripsit me Numa: convaluit.
Addat
cum mihi Caecubum minister
Idaeo resolutior cinaedo,
Quo nec filia cultior nec uxor
Nec mater tua nec soror recumbit,
Vis spectem potius tuas lucernas
Aut
citrum vetus Indicosque dentes?
Suspectus tibi ne tamen recumbam,
Praesta de grege sordidaque villa
Tonsos, horridulos, rudes, pusillos
Hircosi mihi filios subulci.
Perdet
te dolor hic: habere, Publi,
Mores non potes hos et hos ministros.
Si
Romana forent haec Socratis ora, fuissent
Iulius in Saturis qualia Rufus habet.
Quid,
stulte, nostris versibus tuos misces?
Cum litigante quid tibi, miser, libro?
Quid congregare cum leonibus volpes
Aquilisque similes facere noctuas quaeris?
Habeas licebit alterum pedem Ladae,
Inepte,
frustra crure ligneo curres.
Elysio
redeat si forte remissus ab agro
Ille suo felix Caesare Gabba vetus,
Qui Capitolinum pariter Gabbamque iocantes
Audierit, dicet: 'Rustice Gabba, tace.'
Qua
factus ratione sit requiris,
Qui numquam futuit, pater Philinus?
Gaditanus, Avite, dicat istud,
Qui scribit nihil et tamen poeta est.
Municipes Augusta mihi quos
Bilbilis acri
Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis,
Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?
Nam decus et nomen famaque vestra sumus,
Nec sua plus debet tenui Verona Catullo
Meque velit dici non
minus illa suum.
Quattuor accessit tricesima messibus aestas,
Ut sine me Cereri rustica liba datis,
Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae:
Mutavere meas Itala regna comas.
Excipitis placida reducem
si mente, venimus;
Aspera si geritis corda, redire licet.
I nostro comes, i libelle,
Flavo
Longum per mare, sed faventis undae,
Et cursu facili tuisque ventis
Hispanae pete Tarraconis arces:
Illinc te rota tollet et citatus
Altam Bilbilin et tuum
Salonem
Quinto forsitan essedo videbis.
Quid mandem tibi quaeris? ut sodales
Paucos, sed veteres et ante brumas
Triginta mihi quattuorque visos
Ipsa protinus a via
salutes,
Et nostrum admoneas subinde Flavum
Iucundos mihi nec laboriosos
Secessus pretio paret salubri,
Qui pigrum faciant tuum parentem.
Haec sunt. iam tumidus
vocat magister
Castigatque moras, et aura portum
Laxavit melior. vale, libelle:
Navem, scis, puto, non moratur unus.
|