Aeolidos Canace iacet hoc tumulata
sepulchro,
ultima cui parvae septima venit hiems.
"Ah scelus, ah facinus!" Properas qui flere, viator,
non licet hic vitae de brevitate queri:
tristius est leto leti genus: horrida vultus
abstulit et tenero sedit in ore lues,
ipsaque crudeles ederunt oscula morbi
nec data sunt nigris tota labella rogis.
Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
debuerant alia fata venire via.
Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
ne posset duras flectere lingua deas.
Mentitur
qui te vitiosum, Zoile, dicit.
Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
Pierios
vatis Theodori flamma penates
abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
non arsit pariter quod domus et dominus!
Quod
nimium lives nostris et ubique libellis
detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
compilas: et sic, verpe poeta, sapis.
Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
pedicas puerum, verpe poeta, meum.
Ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis.
Non credo: iura, verpe,
per Anchialum.
Incideris
quotiens in basia fellatorum,
in solium puta te mergere, Flacce, caput.
Marcia,
non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
et puerum prohibes divitis imbre lacus?
Barbare,
non debet, summoto cive ministro,
captivam victrix unda levare sitim.
Una
nocte quater possum: sed quattuor annis
si possum, peream, te Telesilla semel.
Effugere
non est, Flacce, basiatores.
Instant, morantur; persecuntur, occurrunt
et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
nec triste mentum sordidique lichenes,
nec labra pingui delibuta cerato,
nec congelati gutta proderit nasi.
Et aestuantem basiant et algentem,
et nuptiale basium reservantem.
Non te cucullis asseret caput tectum,
lectica nec te tuta pelle veloque,
nec vindicabit sella saepibus clusa:
rimas per omnis basiator intrabit.
Non consulatus ipse, non tribunatus
senive fasces nec superba clamosi
lictoris abiget virga basiatorem:
sedeas in alto tu licet tribunali
et e curuli iura gentibus reddas,
ascendet illa basiator atque illa.
Febricitantem basiabit et flentem,
dabit oscitanti basium natantique,
dabit cacanti. Remedium mali solum est,
facias amicum basiare quem nolis.
De
cathedra quotiens surgis -- iam saepe notavi -- ,
pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
Quas cum conata es dextra, conata sinistra
vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
sic constringuntur gemina Symplegade culi
et nimias intrant Cyaneasque natis.
Emendare cupis vitium deforme? docebo:
Lesbia, nec surgas censeo nec sedeas.
Habere
amicam nolo, Flacce, subtilem,
cuius acertos anuli mei cingant,
quae clune nudo radat et genu pungat,
cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
Sed idem amicam nolo mille librarum.
Carnarius sum, pinguiarius non sum.
|