VALERIUS MARTIALIS PRISCO SUO S.
Scio me patrocinium debere contumacissimae
trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas
occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi
esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter
studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem.
In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in
libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud
materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se
voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus,
desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici
loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod
difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris igitur abiecta ab
indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti tibi ab
urbe et exigenti negarem -- cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae
possum -- , imperavi mihi, quod indulgere consueram, et studui paucissimis
diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua. Tu velim
ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere
non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore
seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed
Hispanum.
|