Municipem
rigidi quis te, Marcella, Salonis
Et genitam nostris quis putet esse locis?
Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent,
Audierint si te vel semel, esse suam;
Nulla nec in media certabit nata Subura
Nec
Capitolini collis alumna tibi;
Nec cito ridebit peregrini gloria partus,
Romanam deceat quam magis esse nurum.
Tu desiderium dominae mihi mitius urbis
Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.
Quam
sit lusca Philaenis indecenter,
Vis dicam breviter tibi, Fabulle?
Esset
caeca decentior Philaenis.
Dentibus
atque comis -- nec te pudet -- uteris emptis.
Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
O
iucunda, covinne, solitudo,
Carruca magis essedoque gratum
Facundi mihi munus Aeliani!
Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
In buccam tibi venerit, loquaris:
Non
rector Libyci niger caballi,
Succinctus neque cursor antecedit;
Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
O si conscius esset hic Avitus,
Aurem non ego tertiam timerem.
Totus
quam bene sic dies abiret!
Cum
rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
Idem, si pro me spondet agellus, habes:
Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
Credis coliculis arboribusque meis.
Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
Exilii
comitem quaeris: agellus eat.
A
latronibus esse te fututam
Dicis, Saenia: sed negant latrones.
Poto
ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
Hermogenes
tantus mapparum, , fur est,
Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
Inveniet, mappam qua ratione trahat:
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
Casuras
alte sic rapit Iris aquas.
Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
Praetori mappam surpuit Hermogenes.
Attulerat
mappam nemo, dum furta timentur:
Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
Quamvis non modico caleant spectacula sole,
Vela
reducuntur, cum venit Hermogenes.
Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
Ad
cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
A cena semper rettulit Hermogenes.
Sexagena
teras cum limina mane senator,
Esse tibi videor desidiosus eques,
Quod non a prima discurram luce per urbem
Et referam lassus basia mille domum.
Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
Aut
Nomadum gentes Cappadocumve petas:
At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
Et matutinum ferre patique lutum,
Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta
Et subitus crassae decidit imber aquae
Nec
venit ablatis clamatus verna lacernis,
Accedit gelidam servus ad auriculam
Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
Viginti nummis? non ego: malo famem,
Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,
Et
faciamus idem nec mereamur idem.
Siccus,
sobrius est Aper; quid ad me?
Servum sic ego laudo, non amicum.
|