Non
est, Tucca, satis, quod es gulosus:
Et dici cupis et cupis videri.
Barbatus
rigido nupsit Callistratus Afro,
Hac qua lege viro nubere virgo solet.
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur
Hoc
satis? expectas numquid ut et pariat?
Facundos
mihi de libidinosis
Legisti nimium, Sabelle, versus,
Quales nec Didymi sciunt puellae
Nec molles Elephantidos libelli.
Sunt illic Veneris novae figurae,
Quales
perditus audeat fututor,
Praestent et taceant quid exoleti,
Quo symplegmate quinque copulentur,
Qua plures teneantur a catena,
Extinctam liceat quid ad lucernam.
Tanti
non erat, esse te disertum.
Unice,
cognato iunctum mihi sanguine nomen
Qui geris et studio corda propinqua meis;
Carmina cum facias soli cedentia fratri,
Pectore non minor es, sed pietate prior.
Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,
Te
post Nasonem blanda Corinna sequi.
Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.
Haedina
tibi pelle contegenti
Nudae tempora verticemque calvae,
Festive tibi, Phoebe, dixit ille,
Qui dixit caput esse calceatum.
Difficilis
facilis, iucundus acerbus es idem:
Nec tecum possum vivere, nec sine te.
Vendunt
carmina Gallus et Lupercus.
Sanos, Classice, nunc nega poetas.
Boletos
et aprum si tamquam vilia ponis
Et non esse putas haec mea vota, volo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
Nil
erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
Sulphureusque color carnificesque pedes.
Non
Albana mihi sit comissatio tanti
Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
Et Vaticani perfida vappa cadi.
Convivas alios cenarum quaere magister,
Quos
capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
Crinitae
Line paedagoge turbae,
Rerum quem dominum vocat suarum
Et credit cui Postumilla dives
Gemmas, aurea, vina, concubinos:
Sic te perpetua fide probatum
Nulli
non tua praeferat patrona:
Succurras misero, precor, furori
Et serves aliquando neglegenter
Illos qui male cor meum perurunt,
Quos et noctibus et diebus opto
In
nostro cupidus sinu videre,
Formosos, niveos, pares, gemellos,
Grandes, non pueros, sed uniones.
Daphnonas,
platanonas et aerios pityonas
Et non unius balnea solus habes,
Et tibi centenis stat porticus alta columnis,
Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,
Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,
Et
pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam
Nec somno locus est. Quam bene non habitas!
|