Versus et breve vividumque
carmen
In te ne faciam, times, Ligurra,
Et dignus cupis hoc metu videri.
Sed frustra metuis cupisque frustra.
In tauros Libyci ruunt leones,
Non sunt papilionibus
molesti.
Quaeras, censeo, si legi laboras,
Nigri fornicis ebrium poetam,
Qui carbone rudi putrique creta
Scribit carmina, quae legunt cacantes.
Frons
haec stigmate non meo notanda est.
Antiqui
rex magne poli mundique prioris,
Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
Gaudia:
cum sacris te decet esse tuis.
Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
Pendeat et quantus luxurietur honos?
Quam
non parca manus largaeque nomismata mensae,
Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
Et pater et frugi sic tua sacra colit.
At
tu sancte -- tuo sic semper amere Decembri --
Hos
illi iubeas saepe redire dies.
Uncto
Corduba laetior Venafro,
Histra nec minus absoluta testa,
Albi quae superas oves Galaesi
Nullo murice nec cruore mendax,
Sed tinctis gregibus colore vivo:
Dic
vestro, rogo, sit pudor poetae,
Nec gratis recitet meos libellos.
Ferrem, si faceret bonus poeta,
Cui possem dare mutuos dolores.
Corrumpit sine talione caelebs,
Caecus
perdere non potest quod aufert:
Nil est deterius latrone nudo:
Nil securius est malo poeta.
Vincentem
roseos facieque comaque ministros
Cinna cocum fecit. Cinna,
gulosus homo es.
Formosa Phyllis nocte cum mihi
tota
Se praestitisset omnibus modis largam,
Et cogitarem mane quod darem munus,
Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
An Baeticarum pondus acre lanarum,
An de moneta Caesaris
decem flavos:
Amplexa collum basioque tam longo
Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
Bis quinquagenis domus est
tibi milibus empta,
Vendere quam summa vel breviore cupis.
Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
Et casa divitiis ambitiosa latet.
Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
Et Maurusiaci pondera rara
citri;
Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
Deinde
ducenta sonas, et ais non esse minoris.
Instructam vili vendis, Amoene, domum.
Maiae
Mercurium creastis Idus,
Augustis redit Idibus Diana,
Octobres Maro consecravit Idus.
Idus saepe colas et has et illas,
Qui magni celebras Maronis Idus.
Matutine
cliens, urbis mihi causa relictae,
Atria, si sapias, ambitiosa colas.
Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,
Sed piger et senior Pieridumque comes;
Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit
Roma
mihi: redeo, si vigilatur et hic.
Sic
tanquam tabulas scyphosque, Paule,
Omnes archetypos habes amicos.
Lintea
ferret Apro vatius cum vernula nuper
Et supra togulam lusca sederet anus
Atque olei stillam daret enterocelicus unctor,
Udorum tetricus censor et asper erat:
Frangendos calices effundendumque Falernum
Clamabat,
biberet quod modo lotus eques.
A sene sed postquam patruo venere trecenta,
Sobrius a thermis nescit abire domum.
O quantum diatreta valent et quinque comati!
Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.
|