Nil non, Lygde, mihi negas
roganti:
At quondam mihi, Lygde, nil negabas.
Iugera mercatus prope busta
latentis agelli
Et male compactae culmina fulta casae,
Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites
Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas
Vendere pragmaticus, nunc
emis agricola.
Heredem tibi me, Catulle,
dicis.
Non credam, nisi legero, Catulle.
Dum tibi Niliacus portat
crystalla cataplus,
Accipe de circo pocula Flaminio.
Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
Et nimium calidis non
vitiantur aquis.
Quid, quod securo potat conviva ministro,
Et casum tremulae non timuere manus?
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
Festinat Polytimus ad puellas;
Invitus puerum fatetur Hypnus;
Pastas glande natis habet Secundus;
Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
Amphion potuit puella nasci.
Horum delicias
superbiamque
Et fastus querulos, Avite, malo,
Quam dotis mihi quinquies ducena.
Amphora vigesis, modius datur
aere quaterno.
Ebrius et crudus, nil habet agricola.
Multis dum precibus Iovem salutat
Stans summos resupinus usque in ungues
Aethon in Capitolio pepedit.
Riserunt homines, sed ipse divom
Offensus genitor, trinoctiali
Adfecit domicenio
clientem.
Post hoc flagitium misellus Aethon,
Cum vult in Capitolium venire,
Sellas ante petit Paterclianas
Et pedit deciesque viciesque.
Sed quamvis sibi caverit
crepando,
Compressis natibus Iovem salutat.
Nil
in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
Et iurare iubes? Malo
satis facere.
Donavi tibi multa, quae
rogasti;
Donavi tibi plura, quam rogasti:
Non cessas tamen usque me rogare.
Quisquis
nil negat, Atticilla, fellat.
Ne
laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
|