Brumae diebus feriisque
Saturni
Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
Nunc mittit alicam: factus est enim dives.
Effugere in thermis et circa
balnea non est
Menogenen, omni tu licet arte velis.
Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,
Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.
Colliget
et referet laxum de pulvere follem,
Et
si iam lotus, iam soleatus erit.
Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,
Sint licet infantis sordidiora sinu.
Exiguos secto comentem dente capillos
Dicet Achilleas disposuisse comas.
Fumosae
feret ipse propin de faece lagonae,
Frontis et umorem colliget usque tuae.
Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec
Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'
Derisor
Fabianus hirnearum,
Omnes quem modo colei timebant
Dicentem tumidas in hydrocelas,
Quantum nec duo dicerent Catulli,
In thermis subito Neronianis
Vidit
se miser, et tacere coepit.
Nolueram,
Polytime, tuos violare capillos,
Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.
Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas
Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
Pediconibus
os olere dicis.
Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:
Quid tu credis olere cunnilingis?
Triginta tibi sunt pueri
totidemque puellae:
Una est nec surgit mentula. Quid facies?
Bis
Cotta soleas perdidisse se questus,
Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,
Qui solus inopi praestat et facit turbam,
Excogitavit -- homo sagax et astutus --
Ne facere posset tale saepius damnum:
Excalceatus
ire coepit ad cenam.
Tongilianus
habet nasum: scio, non nego. Sed iam
Nil praeter nasum Tongilianus habet.
Quod
lana caput alligas, Charine,
Non aures tibi, sed dolent capilli.
Pro
sene, sed clare, votum Maro fecit amico,
Cui gravis et fervens hemitritaeos erat,
Si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
Ut caderet magno victima grata Iovi.
Coeperunt certam medici spondere salutem.
Ne
votum solvat, nunc Maro vota facit.
|