Communis
tibi cum viro, Magulla,
Cum sit lectulus et sit exoletus,
Quare, dic mihi, non sit et minister.
Suspiras; ratio est, times lagonam.
Saepe
rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
Si fiam locuples simque repente potens.
Quemquam posse putas mores narrare futuros?
Dic mihi, si fias tu leo, qualis eris?
Qua
moechum ratione basiaret
Coram coniuge, repperit Fabulla.
Parvum basiat usque morionem;
Hunc multis rapit osculis madentem
Moechus protinus, et suis repletum
Ridenti
dominae statim remittit.
Quanto morio maior est maritus!
Scribebamus
epos; coepisti scribere: cessi,
Aemula ne starent carmina nostra tuis.
Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
Plectra
rapis nobis, ambitiose, nova.
Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
Quid minus esse potest? ta fingere coepi:
Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
Elige,
quid nolis -- quis enim pudor, omnia velle? --
Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.
Musseti
pathicissimos libellos,
Qui certant Sybariticis libellis,
Et tinctas sale pruriente chartas
Instanti lege Rufe; sed puella
Sit tecum tua, ne talassionem
Indicas
manibus libidinosis
Et fias sine femina maritus.
Cum
tibi nota tui sit vita fidesque mariti,
Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,
Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
Hi
faciunt, ut sis femina sola viro;
Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
Scire
suos fines matrona et femina debet:
Cede sua pueris, utere parte tua.
Uxor
cum tibi sit puella, qualem
Votis vix petat inprobus maritus,
Dives, nobilis, erudita, casta,
Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
Uxoris tibi dote quos parasti.
Et
sic ad dominam reversa languet
Multis mentula milibus redempta;
Sed nec vocibus excitata blandis,
Molli pollice nec rogata surgit.
Sit tandem pudor, aut eamus in ius.
Non
est haec tua, Basse: vendidisti.
Baetis
olivifera crinem redimite corona,
Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;
Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum
Albula navigerum per freta pandit iter:
Ominibus laetis vestras Instantius oras
Intret,
et hic populis ut prior annus eat.
Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:
Qui sua metitur pondera, ferre potest
|