I.
Ne toga cordylis et paenula
desit olivis
aut inopem metuat sordida blatta famem,
perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
postulat ecce novos ebria bruma sales.
Non mea magnanimo depugnat tessera telo
senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
alea nec damnum nec facit ista lucrum.
Nasutus sis usque licet, sis
denique nasus,
quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
et possis ipsum tu deridere Latinum:
non potes in nugas dicere plura meas
ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
rodere? Carne opus est, si satur esse velis.
Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
virus habe, nos haec novimus esse nihil.
Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure
nec matutina si mihi fronte venis.
Omnis
in hoc gracili XENIORUM turba libello
constabit nummis quattuor empta tibi.
Quattuor est nimium? Poterit constare duobus,
et faciat lucrum bybliopola Tryphon.
Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
si tibi tam rarus quam mihi nummus erit.
Addita
per titulos sua nomina rebus habebis:
praetereas, si quid non facit ad stomachum.
|