Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Valerius Martialis
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • LIBER XIII. XENIA
    • Epigr. XLIV-LIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epigr. XLIV-LIII

XLIV. Sumen

Esse putes nondum sumen; sic ubere largo
et fluit et vivo lacte papilla tumet

XLV. Pulli gallinacei.

Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
acciperes, at nunc accipe chortis aves

XLVI. Persica praecocia.

Vilia maternis fueramus Persica ramis:
nunc in adoptivis Persica cara sumus

XLVII. Panes Picentini.

Picentina Ceres niveo sic nectare crescit
ut levis accepta spongea turget aqua

XLVIII. Boleti.

Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
mittere; boletos mittere difficilest

XLIX. Ficedulae.

Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
cur potius nomen non dedit uva mihi?

L. Terrae tubera

Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
tubera, boletis poma secunda sumus.

LI. Turdorum decuria

Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
at mihi de turdis facta corona placet.

LII. Anates

Tota quidem ponatur anas, sed pectore tantum
et cervice sapit: cetera redde coco.

LIII. Turtures

Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis;
et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License