1. Spero me
secutum in libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non possit
quisquis de se bene senserit, cum salua infirmarum quoque personarum reverentia
ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit ut nominibus non tantum veris abusi
sint, sed et magnis.
2. Mihi fama vilius
constet et probetur in me novissimum ingenium.
3. Absit a iocorum
nostrorum simplicitate malignus interpres nec ta mea scribat: inprobe facit qui
in alieno libro ingeniosus est.
4. Lascivam
verborum veritatem, id est ton linguam, excussarem, si meum esset exemplum: sic
scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque
perlegitur.
5. Si quis tamen
tam ambitiose tristis est ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit,
potest epistola vel potius titulo contentus esse.
6. Ita illis
scribuntur qui solent spectare Florales.
7. Non intret Cato
theatrum meum, aut si intraverit, spectet.
8. Videor mihi meo
iure facturus si epistolam versibus clusero:
Nosses iocosae dulce cum
sacrum Florae
festosque lusus et licentiam volgi,
cur in theatrum, Cato severe, venisti?
an
ideo tantum veneras, ut exires?
|